18. Basinii Parmensis epistola ad divum
Sigismundum Pandulphum Malatestam, dominum Arimini illustrem,
laudes et praeconia eius continens et suorum
Ausoniae decus atque Italum fortissime gentis,
Ipse tibi ante alios vates non ultimus olim,
Sigismunde, canam laudes et magna parentis
Bella genusque tuum regesque et maxima semper
5
Nomina scaeptriferosque atavos gentemque superbam.
Post ego magna tuae referam praeconia famae
Virtutemque animosque tuos, tua plurima quondam
Praelia consiliisque tuis quae multa secundo
Numine bella geris. Iuvat, o iuvat illa referre
10
Quae nuper dederis Tyrrenis victor in oris:
Pro qua laude tamen tibi dulcis Ethruria debet
Omnia, te solum miratur; et Itala gens te
Laudat et aeternos tibi iam dignatur honores
Reddere teque canunt Musae magnique poetae;
15
Quorum ego sim minimus quanvis et tanta recusem
Dicere facta, tamen sequar omni te, optime, cura.
Non me adeo fugit virtus tua, maxime ductor,
Non ego nec referam tua facta ingentia, nec quas
Straveris ante alios adverso ex agmine turmas.
20
Vnum illud paucis, quid enim? narrare necesse est.
Magnanimi tot tela viri, tot bella, tot arma
Expediam, qui barbaricas ab littore gentes
Hesperio et nostros mediis e finibus hostes
Parthenopem et notas, dux magne, revisere terras
25
Fecisti atque Italos servasti milite portus.
Nanque, ferunt, postquam gentes et bella vicissim
Astabant dubiam spectantes ordine sortem,
Hinc rex ipse prior patriis Alphonsus ab oris,
Hinc tu praefulgens auro atque insignibus armis,
30
Hinc atque hinc aeratae acies populique ruebant
Ingenti strepitu et socio clamore fremebant.
Hos Mars armipotens, illos cogebat Enyo:
At tibi Pallas erat comes invidiosa decusque
Immortale dabat, vires animumque secundans,
35
Cara Iovis proles medio Trytonia campo,
Ostentans angues et Gorgonis ora Medusae
Sibila terribilemque aeratis aegida monstris,
Nubiferi Iovis arma patris clypeumque micantem.
Hanc procul ut vidit tumulo rex unus ab alto,
40
Obstupuit gelidusque pavor tremefacta cucurrit
Ossa per et venas et pulsos pectore sensus.
"Hei mihi, quor unquam populos ingressus Ethruscos
Antiquas gentes Fesulanaque moenia tento?
At non invisum genus his regesque tyrannosque
45
Audieram, infandis postquam Mezentius armis,
Iniustas caedes molitus civibus olim,
Regali meritas explevit funere poenas?
Quin etiam infelix dubio me credere ponto
Et ventis animam potui committere, quando
50
Sola fuga et curvae possunt praestare carinae
Auxilium? Misero quaenam mihi terra dehiscat
Digna satis? Vos caelicolae tuque optime divum,
Iupiter, undosas, quaeso, me ad vertite Syrtes;
Aut me Scylla rapax aut me indignata Charybdis
55
Terque quaterque vadis per hiantia dorsa rotarum
Sorbeat aequoreaque vorans procul hauriat unda,
Quo neque me populi victriciaque arma sequantur.
Terribilemve oculis dudum vigilantibus hausi
Pallada et ante ducis Pandulphi tela ministrat
60
Ora, viroque favent dii magni." Talibus orsus
Corripuit sese totasque reflexit habenas.
Adversum ascendens montem tu laetus ibi omnes
Diceris his stimulans animasse in praelia gentes:
"Haec est illa dies, socii fortissima corda,
65
Quam superi pepigere; ruant in bella phalanges,
Ast illum iam nunc, pedites, conscendite montem.
Vobis parta venit cum magnis gloria rebus:
Numina cuncta favent, Italos vos esse necesse est:
Nunc stirpem antiquam et priscos iactare Quirites
70
Audete et vobis tantum defendite nomen
Barbaricasque acies stricto prosternite ferro.
Non hic Hannibalem, saevae aut Karthaginis arma
Cernimus, aut duros Numidas saevumque Iugurtam;
Vltima fex hominum gens haec et barbara turba est,
75
Nobis sunt animi et bello est experta iuventus
Et patriae venerandus amor; Latioque salutem
Antiquo parimus serisque nepotibus altum
Imperium aeternumque decus". Sic fatus in altos
Te recipis colles, gens Itala cuncta secuta
80
Advolat, erumpunt caelum clamore phalanges.
Ac velut ille prior Poenorum in monte leonum
Maximus infremuit, si forte adversa tuetur
Armenta et pavidos adverso ex aggere tauros,
Mille animos subit impatiens gaudetque tuendo
85
Conscius, aut meminit capream stravisse fugacem
Aut sperat silvis velocem avertere cervum,
Excutiens cervice iubas, pecora omnia miscet,
Haud aliter praevectus equo te in bella tulisti
Intrepidus. Stupuit stimulis perculsus amaris
90
Extremis magnus rex huc advectus ab oris.
At procul horrifico strepitu cava concha tremendum
Rauca dedit sonitum crepuitque per aethera clangor.
Iamque adeo condensae acies utrinque ruebant
Instructae ferro atque iubis capita alta decorae.
95
Tam vero strepitusque pedum fremitusque sequentum
Misceri totisque fragor crebrescere terris.
Tum quassans hastam ac tali tum voce precatus
Hortabare tuos superosque in vota vocare
Incipis aetherei suspectans limina Olympi:
100
"Dii, precor, Italiae custodes, maxima semper
Numina, Romuleae qui iam favistis et urbi
Et populo, et fautrix trabeati Vesta Quirini,
Hanc rabiem iam nunc terris avertite vestris:
Sigismundus ego magnis altaria donis
105
Vestra colam et longas agitabo ex ordine pompas".
Atque ea fatus, equum medios animosus in hostes
Cogis et ingenti sonat excita terra tumultu.
Pulverulentus ager glomerata per agmina nubem
Aetheream quatit; aere micant auroque catervae.
110
Nec prius incoeptum liquisti in littore Martem,
Quam regem et socios liquido dare vela profundo
Fecisti, atque Italos servasti milite portus.
Atque ea quis animis aut qua virtute dedisti,
In medio atque alias nobis memoranda reservo,
115
Quom veniam Vates post saecula longa secundus.
Ipse etiam in patriam Musas et nomina Nysae
Dulcia, Parnasique iugis et vertice sacro
Primus Apollineos referam tibi, Parma, corymbos.
Ast hic de Pario ponam tibi marmore templum
120
Auratasque fores, auro argentoque columnas
Insignes, olim quo te, Malatesta, volentes
Donabunt populi. Laurus hic undique circum
Postibus, et solida medii testudine templi
Aspicies medios superato ex hoste triumphos;
125
Illic Sfortiaden saevis quem fuderis armis,
Cognatas acies incoeptaque bella novabo;
Illic spes Italas, illic tua fortia facta,
Sigismunde, canam, digno quo carmine rursum
Cuncta tibi Italiae cantet Paeana iuventus.
130
Nec tantum nomen post se Tyrinthius heros
Liquerit, extremas quanvis migraverit oras,
Tergeminumque ducem Stygio damnaverit Orco.
Salve, summe ducum, nostri prudentia saecli,
Antiquum genus et Romanae stirpis imago,
135
Dulce decus nostrum, magnos imitate Camillos,
Qui regnum Hesperiae concussaque moenia servas:
Semper Vate tuo, semper cantabere Musis.
Perge age, magnanimum decus immortale virorum,
Sic magnae virtutis honos, sic quaeritur illa
140
Gloria, postremos maneat quae certa nepotes.
Quom demum et Latium et totum pacaveris orbem,
Omnis amor pietasque tui te tollet ad astra.
Ast ubi sydereos caeli conscenderis axes,
Aurea nascetur toto gens altera mundo,
145
Nec quisquam divum tantis altaria votis
Aspiciet cumulata, sui nec limina templi
Tam vario strepitu celebrata virumque tumultu.
Te colet omnis Arabs, Morini tua facta reposti,
Tunc Itali tua bella canent Graiumque poetae.
150
Te tamen o rerum numenque deumque, precantur
Hauriat illa dies, venias ubi sydus Olympi,
Divus ut excelso conspectes omnia caelo.