17. Basinius Parmensis clarissimo et praestantissimo
philosopho Theodoro Thessalonicensi sal. pl. dicit
Summe virum rhetor suavis Theodore Pelasgum,
Quo dicente silent animosi flamina Chauri,
Quem Latium ac lati miratur regia mundi
Orantem et celsae stupefacta palatia Romae,
5
Qui mihi prae cunctis divum immortalia dona,
Pieridum quondam caelestia dona dedisti,
Sub quo tot Graios vates doctore revolvi,
Iliada atque vias multum durantis Vlyxi
Atque alios duorum longum meminisse poetas,
10
Rhetoras et magni praecepta verenda Platonis,
Nunc quoque quod petimus iustis, precor, annue votis:
Scilicet Andreas Contrarius ut tibi cordi
Iste sit; iste tuo nam dignus amore, dearum
Castalidum dulci demersus fonte, reponet
15
Digna tuo quondam tibi non ingrata labore.
Nanque hic historicus, vehemens orator et artis
Socraticas discens, terrae caelique peritus,
Et rerum causas et mundi semina novit,
Lunaremque globum nec non Titania victor
20
Sydera rimatur, telluris et aequoris oras
Angustas minimumque solum; quid bruma, quid aestas,
Quid ver purpureum ventorum mutet habenas,
Autumnusque alio varietur flamine, quonam
Sydere se Boreas Geticis se mittat ab antris,
25
Austrique Zephyrique tenent qua parte, fragore
Quo cadat Eurus agens tumidarum marmor aquarum,
Vnde cadunt tortis vibrata tonitrua flammis;
Quae de quinque plagis non sit penetrabilis una,
Solis inardentis vicino limite; binae
30
<Temperie ut zonae, extremis mediaque repostis>,
Perpetua pecudum genus omne virumque volantumque
Vsque polum subter magnum pascantque ferantque;
Haeque ubi de medio magnum traxere calorem,
Frigus ab extremis turpi squalore, profunda
35
Temperies geminis infertur ab aethere terris.
Atque haec culta quidem latera. Et telluris utroque
Margine clausa virum spaciis gens exulat aequis.
Nam media, ut perhibent, plaga vasta sine urbibus ullis
Non volucrum nidos, magnarum aut lustra ferarum
40
Sustinet, aut hominum genus improba pascit: at illas
Nix aeterna tegit foedusque amplectitur horror.
Hinc Boreas, illinc gelidis Notus effluit alis,
Hic tepet Auster, at hic Aquilo non frigidus afflat,
Flamina dura ferens; aliisque torrida, dum se
45
Trans spacia evolvunt gelidis contraria pennis
Nubila, dant populis adversa tenentibus arva.
Haec canit: unde ruunt amnes fontesque lacusque,
Aequora cur tumeant caecis agitata procellis,
Quid laudis virtus, quid criminis inscius error
50
Afferat humanis affectibus: omnia longo
Tempore quae didicit solido Contrarius aevo.
Hunc precor, o Graium decus, accipe mente pioque
Pectore perfixum totis immitte medullis.
Non erit ingratus meritorum (crede) tuorum;
55
Praemia digna manent. Italas tua fama per urbes
Ausonidumque domos cunctis vulgabitur oris.
Pontificis placidas summi dicturus ad auris
Advenit: ille tuo se sperat amore repertum
Ire aditus facilis et tempora grata loquendi.