16. Basinii Parmensis epistola
ad divum Leonellum Estensem
Primus Apollineas pro te, Leonelle, camenas
Aonas ad fontes Parnasia ductus ad antra,
Aggrediar cunctosque canam tua facta per annos.
Me superent quicunque ferant ea, laude minores,
5
Atque velim magno vix concedatur Homero.
Te neque Musarum quisquam praestantius artes
Novit et in melius tam multis rettulit annis.
Nanque ego praetereo tabularum, signa tuarum,
Aonidum decus; ut plena stet imagine miris
10
Picta tabella modis, viva est qua candida Clio,
Clio Pieridum laetissima, qualis ab imi
Lucifer Oceani sacra iubar extulit unda.
Nos vero multum, rarissima turba, poetae
Debemus, Leonelle, tibi, qui talia magnis
15
Numinibus nostroque velis dare munera Phoebo;
Atque ego praecipue cuius, pater optime, versus
Et legis et caros dignaris honore libellos.
Tu, Meleagre, novas inter cludere figuras,
Felix laude tui lectoris: maximus inter
20
Ille pater pictas referet tua carmina Musas.
Quare ego me primum iuvenili carmine damno
Viribus invigilare meis pro te, optime, pro te.
Postremus primusque labor meus omnis ab uno
Omnia principio meditabitur. O, mihi quondam
25
Si qua animos subit ulla meos, vir maxime, virtus,
Quae tibi quaeve tuae referam pater inclyte, famae?
In te sola salus Italae virtutis et ingens
Pignus, et augustae dona immortalia pacis,
Qua populos pietate regis tranquillus et ampli
30
Regna paterna soli, qua labitur Eridanaeum
Flumen et aequoreis inmurmurat altius undis
Adria, finitimo qua cernitur Appennino.
Omnia sunt vulgo subita concussa ruina;
Vndique bella sonant: praeter tua regna, labascunt
35
Omnia; bella Ligus timet; hinc Venetusque fatigat
Pronus et adversis impingens agmina terris;
Hinc tuus ille socer patriis excitus ab oris
Vectus adest murosque viris obsedit Ethruscos,
Rex armis populisque potens, cui maxima septem
40
Regna ferunt animos Fesulanaque moenia tentant.
Impia Tisiphone vocat atra ad bella sorores,
Sanguineam ante ferens, visu miserabile, caedem
Insultatque malis et sese non tenet ulla
In facinus scelerum facies, furor omnia secum
45
Praecipitat; gaudent scelerata lacessere praelia
Agricolae atque auro divina resolvere iura.
Quid non, dira sitis et habendi insana cupido,
Sollicitas! Saltem venturae turpia famae
Nomina iam seros moveant quaecunque nepotes.
50
Dii, precor, Italiae custodes, maxima semper
Numina, Romuleae qui iam favistis et urbi
Et populo, et fautrix trabeati Vesta Quirini,
Hanc rabiem iam nunc terris avertite vestris
Et pacem Ausoniis, solam quam poscimus, oris
55
Reddite nec tantos mortalibus esse furores
Mittite; sed placidam, Latii decus, annue mentem
Spes Italum, Leonelle, virum; iuvat ire per omnes
Castaliae montes totumque Helicona videre.
Pro te olim melius, neque enim tua maxima facta
60
Nunc parva memorare lyra velit illa tui mens
Vatis et ingenio maior tamen ipsa voluntas.
Non ego nec veteres maiori laude Latinos
Nec Graios viguisse viros nec Caesaris unquam
Crediderim maiora tuis illa inclyta factis:
65
Dulce decus nostrum, Phoebi venerate sacerdos,
Spes animis o firma meis, qui solus abunde
Bellerophonteos potuisti haurire liquores,
Principibus quae rara solet contingere virtus.
O felix ter io, quater, o semper<que> beatum
70
Humanum genus, Aonidum si praemia norit,
Dissimulans simulansque nihil si vita virorum
Abstineat placitis, parvo contenta, nec ullis
Illita criminibus, quam nec movet ulla profundi
Spuma superba Tagi Pactolusve elicit auro.
75
Tu vero quem musa iuvat, tu maxime regum,
Sis felixque piusque tuis; et tempora nostra
Respice, quae veniunt lustris melioribus. Ocii
Ignavi quae longa quies fuit, omnis in auras
Aethereas diversa fugit; placidaeque Sorores
80
Ad tua, summe ducum, referuntur tempora, Caesar.
Caesar enim mihi solus eris: te Graia iuventus,
Te Latii canet omnis amor; tua magna futura est
Gloria, postremos maneat duae certa nepotes.
Vt colitur nostro Troianus Iulius orbe,
85
Teque tuosque novo divum dignamur honore.
Te tamen o serum, decus immortale, precamur
Hauriat illa dies, venias ubi sidus; et alti
Regia magna poli tarde te te advocet. Aut quom
Sit libitum magno, qui fert ea fata, Tonanti,
90
In melius quom forte volet benefacta referri,
Sis patriae memor Italiae pacisque memento
Quam terris coluisse caves; quin omnibus annis
Italiam votis damnabis, te tua virtus
Sydus et immensi faciat quom numen Olympi.
95
Polliceor, si quid possum promittere, magni
Carminis antiquum quicquam modo, maxime princeps;
Ante expectatum referam tibi laudis honores.
Haec tibi iussa cano; cape iussa fidelia. Nanque
Tempore quo medio rapiuntur sydera caelo,
100
Incubuit mediae lux ingentissima nocti
Audaci fulgore, cavas et dispulit umbras.
Obstupui, fateor, magno torpore sepultus
Qui fueram et placidum carpebam corde soporem.
Obstupuit domus et clari arrisere Penates;
105
Tum citharae quater audiri sonus et nova secum
Carmina; et ambrosios inter fragor almus odores
Sensibus hauriri nostris, vacuisque natare
Aedibus umbra levis talesque referre loquellas:
"Heus" ait, "an vigilas, Leonelli fide minister?
110
O vigila, neque enim somno indulgere poetas
Tam longo fas est; divinae parce quieti
Et Leonelleas accingere dicere laudes.
Surge age et ipse tui Leonelli nomen ad astra
Tolle. Libens adero, nec te tua Musa relinquam;
115
Nanque ego quam pingi iussit sum candida Clio,
Clio Pieridum laetissima: cerne venustas,
Dulcis amice, genas, vultus oculosque nitentes;
Hanc faciem in tabulis ipsam vidisse memento.
An quisquam nostra vir tempestate Latinos
120
Vi tanta praestabit avos tantoque favore
Ingenio aspirare tuo volet? o, nova praesens
Ille tuos olim si carmina spectet amores".
Vix ea Musa; dehinc tenuis elapsa per auras
In noctem fugit, nec me ulteriora volentem
125
Dicere verba sinit pavor horridus; atraque terrae
Vmbra volans nigris circum se denset in alis.
Et me quem primum voces cantusque iuvabat,
Nunc timor acer agit, Clius ne iussus ab ore
Deficiam, rex magne, tuas si scribere laudes
130
Incipiam; sed da veniam nunc, si quid adortus
Moliri aethereas iactem iuvenile sub auras.