Basinio da Parma Isottaeus 3, 8

Testo base di riferimento: F. Ferri, 1925

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


8. Divo et regi suo Sigismundo Pandulpho Mal.
Poeta scribit

Nuncius infelix lugubri in veste profectus

      Et ferrugineis littera nigra notis,

Signa tibi tandem tantae, rex maxime, cladis,

      Isottae et referent funera moesta tuae.

5

Ne lege, cognosces letum miserabile, quanvis

      Nulla sit ante oculos littera aperta tuos.

Te color huius enim, vel te praesaga docebit

      Mens magni semper praescia facta mali.

Ante obitum ad dominae morientia lumina veni,

10

      Iussus ut a tanto principe missus eram.

Atque ex te verbis solari ut coepimus illam,

      Visa fuit tantis esse levata malis.

Illa nihil fatum pro se metuebat, at illam

      Quod se desereret sollicitabat amor.

15

Ah quotiens lacrymas inter sulantia verba

      Fudit, ut oris erant verba relata tui!

Illa "valet mea spes" inquit "Pandulphius heros?

      Si valet ille, salus omnis habenda mihi est.

Non ego Persephonem timeo, non ferrea leti

20

      Omina, non Stygii proxima regna Ditis.

Sospite et incolumi Sismundo nulla peribit

      Isotta: hoc salvo nempe superstes ero".

Vix ea cum dixet pallore affecta supremo est,

      Laetior usque tamen, dum tua facta refert.

25

Mox caput accubuit, nec plura profarier ora,

      Nec putuere graves reddere voce sonos.

Hic simul ac potuit tremulis singultibus auras

      Impulit et tali voce locata palam est:

"Auferor ad Stygios terris vix reddita Manes,

30

      Implorans duros numina magna deos.

Crudeles Superi, qui nunquam parcere formae

      Scitis, io nostris parcite temporibus.

Quod si nulla mei vos gratia tangit amoris,

      Vos Sigismundus nempe movere potest.

35

Quod si vestra preces possunt pia numina nostrae

      Flectere, si non sunt diique deaeque feri,

Illius o regis, quaeso, miserescite divi,

      Non ego iam pro me talia dona peto.

Mi satis est miserae domino servire potenti,

40

      Mi satis ante suos saepius esse pedes.

Haec ego vos, Superi, posco, date iusta petenti

      Munera: vos tanto iam date dona duci.

Pelidae vires quondam tribuistis et arma:

      Pandulpho vitam vosne negare decet?

45

Ille vel Hectoreos dignus conscendere currus,

      Ille vel Aeacidae bella referre potest.

Nec quisquam Latio in magno, nec barbarus hostis

      Intrepidus tantum vellet adire virum.

Nec minus Italiae decus est et gloria gentis,

50

      Imperat et magnae gentibus Euganiae.

Hunc propter lacrymas extrema in morte profundo,

      Hunc propter sortem iam querar ipsa meam.

Crudeles nimium Superi, crudelia caeli

      Numina, crudelis Parca propinqua mihi,

55

Vos aquilas tristem fessas motare senectam,

      Vos sinitis cervos vivere saecla novem,

Vos angues etiam nitida vestire iuventa

      Vultis et antiquae ponere terga cutis.

At me, quae fueram spes una et gloria tanti

60

      Regis, io miseram perditis ante diem",

Talia iactabat miserando pectore dicta,

      Quae possent saevas dicta movere tigres.

Nec quisquam tantum se ferreus offerat illi,

      Vt ferus a lacrymis temperet ille piis.

65

Vsque adeo extremam quanvis venisset ad horam

      Spiritus, ambrosios reddidit ille sonos.

Tum vero toto paulatim expalluit ore,

      Vt solet inducta candida nube dies.

Mortua nec poterat, poterat nec viva videri,

70

      Qualis defecto lumine Castor erat.

Dum vixit, quoniam semper tibi cura puellae

      Tanta fuit, quonam viveret illa loco,

Sigismunde, velim noscas ubi mortua tandem

      Tanta iacet tumulo gloria deinde novo.

75

Illa quidem templo Geniorum excelsa quiescit

      Altaque iam niveis stat dea marmoribus,

Quam gemini insignes elephanti ad sidera tollunt,

      Aeternisque nitet marmor imaginibus.

Aede sacra requiescit, ubi sunt pignora cari

80

      Corporis: ossa gemunt vir mulierque simul.

Omnis plena via est planctu miseroque ululatu,

      Consonat et tellus marmoreumque solum.

Femineisque fremunt ululatibus omnia circum,

      Hinc matrona senex, nupta puella gemit.

85

Et volucres rostris moerentia pectora tundunt

      Et gelidis, pisces, delituistis aquis.

Quid referam sensus animalia nacta sagaces?

      Moerorem miris dant elementa modis.

Nanque ubi sublata est portanda ad busta puella,

90

      Intonat et magnus Iupiter ingemuit;

Praecipitesque ruunt elisis nubibus imbres

      Atraque ceruleis terra repletur aquis.

In tenebras solem afflictum cava nubila condunt

      Et niveum guttis collacrymavit ebur.