Basinio da Parma Isottaeus 2, 3

Testo base di riferimento: F. Ferri, 1925

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


3. Isotta Ariminensis Patri suo sal. d.

Vnica sollicitae spes o fidissima vitae

      Fortunaeque parens anxia cura meae,

Longa revertentem quam te post tempora tandem

      Optatum patrios visere cerno Lares

5

Quem colo, quem merito primis admiror ab annis,

      Sospite quo non sum spe caritura patre.

Conscia cuius opem nunc implorare subausim,

      Non secus ac medicam quae timet aegra manum.

Siquis enim sperat, timet idem spesque timore

10

      Cum labet, erigitur spe tamen ipse metus.

Anxia diversis sic opprimor undique curis,

      Quodque pudet fari, dissimulare nocet.

Nanque ea, care parens, cogor sic iussa fateri,

      Quae tibi iam mallem nota fuisse tamen;

15

Nec prius ipse mei fieres tu certus amoris,

      Quam fierem voti certior ipsa mei.

Qui dedit et causam nostroque alimenta furori,

      Patronus causae sit deus ille meae.

Ille (quid inficier?) praecordia ad intima certam

20

      Luctanti frustra torsit ab aure facem.

Et mihi: "quid nostras frustra fugis ipsa sagittas,

      Nescia quid pharetrae, quid mea tela queant?

Ille ego sum," dixit, "tenerorum rector amorum,

      Qui mitto in magnos aurea tela deos.

25

Non puduit solo qui nutu temperat orbem,

      Qui quatit et saeva tela trisulca manu,

Non inquam puduit mihi iam parere Tonantem,

      Quem bove, quem plumis delituisse ferunt.

Hunc etiam gremio suscepit Abantias imbrem,

30

      Ditavitque sinus aurea gutta suos.

Dumque suae imprudens Dictynnae servit, ab illo est

      Menalis in falsa lusa puella dea.

Nam quid ego Alcumenae, Semeles quid crimina dicam?

      Quamque deam vidit Nilus ut ante bovem?

35

Ille etiam aeternum qui debet lumina mundo,

      Neglexit munus me faciente suum,

Cumque pruinosum Matuta reduxerat axem,

      Vt patri solitas crederet inde vices.

Sensit et Infernus nostras rex ipse sagittas,

40

      Trinacrios audax cum populavit agros.

Non ego Mavorti, Veneri non ipse peperci,

      Ridendi aeratis cum iacuere plagis.

Vertumnum feci vetulae sumpsisse figuram,

      Et Syringa suam per iuga Pana sequi.

45

Me duce tu teneram geris ab radice cupressum,

      Silvane, ardoris signa proterva tui.

Restat Ericthonius, stirps inconcessa Minervae,

      Ne nostri expertem dixeris imperii.

Deseruitque focos aeternasque Ilia flammas,

50

      Cessit et ingenio Vesta relicta meo.

Adde his semideos heroasque adde superbos,

      Prisca quibus tantum contulit illa fides.

Nam quid ego Alcidem memorem, qui maximus olim

      Stelliferos humeris fulserat ipse polos?

55

Ille tamen posita coluit mea numina clava

      Traxit et Omphalea mollia fila colo.

Fregerat ante tamen Acheloia cornua, dum tu

      Victori precium, Deianira, fores.

Fama ingens, re maior erat Neptunius heros;

60

      Qui vicit multos, victus amore fuit.

Nam nece semiviri servas prius ultus Athenas

      Indulsit nostris advena blanditiis;

Mox rapuit geminas aequa non sorte sorores,

      Nec pede pressuras hospita regna pari.

65

Quidve pio Aenea? Iuvene aut quid clarius illo,

      Phrixeam prima qui rate vexit ovem?

Nimirum pietas nostris concessit habenis,

      Tantus et admisso cessit amore pudor.

Aesonidem serpens nunquam, non flammivomus bos,

70

      Non armata seges, sed meus egit amor.

Hectora Pelides debellaturus inermem

      Tracturusque atro corpus inane iugo,

Feminea latuit iuvenis Lycomedis in aula,

      Nec puduit lanas attenuare manu.

75

Sed quid io Lybicas numerare iubemur harenas,

      Floribus aut vernis imposuisse modum?

Ante Molorchaeae numerabis robora silvae

      Quotque Padus salices flumine laetus alit,

Quam regno quos ipse meo parere coegi

80

      Dicam, quippe cohors non habet illa modum.

Mi Getha Parthus Arabs, vincenti paret Hiberus;

      Qua patet, est omnis terra subacta mihi.

Me puerum nudumque vides: timor omnis abesto;

      Me duce sit notus, purus et omnis amans;

85

Dissimulare meas sed parce, puella, sagittas;

      Odi ego quas puduit subiacuisse mihi.

Ne pudeat nostris igitur te credere regnis,

      Daque volens vinctas in mea vincla manus.

Si minus, hos annos atque irreparabile tempus

90

      Flebis adhuc tanta nescia sorte frui".

Dixerat, erubui: dubitantem sensit et arcum

      Corripit a nostra laesus ut ante mora.

Mox sonuit manibus late in diversa reductis,

      Haesit et heu lateri missa sagitta meo.

95

Irato atque in me iam tela secunda paranti

      "Sum tua, sum", dixi, "caetera parce, puer".

Quid facerem? Quove clypeo? Quibus icta medelis?

      Quove deo tandem praeside tuta forem?

Qui me cognati? Qui me tutentur amici?

100

      Quive erat auxilii consiliive locus?

Victa deo cessi; seu victa coactave dicar,

      Sum Sigismundo credita forte duci.

Testor Ariminea si qui sunt urbe Penates,

      Et nos et nostras qui tueantur opes,

105

Me tentasse diu vel plus quam posse putares,

      Subtrahere huic possem si mea colla iugo.

Incassum vis omnis erat, nam vulnera laeso

      Pectore gliscebant dissimulata meo.

Saepe meum variis tentavi fallere curis

110

      Ardorem et mores corrigere ipsa meos.

Plus tentata meos auxit medicina calores,

      Fusaque plus flammas extulit unda meas.

Ille meo princeps regnat sub pectore fixus,

      Ante oculos absens semper et ille meos.

115

Heu vinclis teneor gravioribus atque deorum

      Vi premor, aut odio; nec voluisse meum est.

Quid loquar? Ille meum primus commovit amorem

      Deque mea solus mente triumphat amans.

Ille meos primum sensus animumque pudicum

120

      Flexit, ego aeternum sum data cura sibi.

Venerit ante dies frustra expectatus Hiberis,

      Indigestum iterum videris ire chaos,

Quam tantus nostro labatur pectore princeps:

      Solus is Hesperidum gloria summa ducum.

125

Non genere, aut opibus, non sum virtute, fatebor,

      Non ego sum forma digna puella sua.

Tantus enim princeps, bello tam clarus et armis,

      Quantaevis fuerat dignus amore deae.

Sed fati sic forte mei compellor et ultra

130

      Fortunam et vires cogor amare meas.

At mea sit quanvis plusquam violenta cupido,

      Care parens, quanvis impatienter amem;

Non erit in nostro tamen ullum crimen amore,

      Quo capiti timeas ulla pericla tuo.

135

Nulla seges per me galeatis surget aristis,

      Crine tuo dives nullus amator erit.

Me duce nulla meos mactabit dextera fratres,

      Me repetet nullus Marte timendus amans.

Quod si forte meo, pater, aspirabis amori

140

      Et patiere meum me coluisse ducem,

Vivet in Ausoniis me nulla beatior oris,

      Laetior Hadriacis nulla puella vadis;

Et mihi nota mei si mens et gloria regis,

      Aeternum faciet nomen in orbe meum.

145

Quod si crudelis tanto pugnabis amori,

      Aeolo et ipse parens durior esse voles,

Non prius ex animo carum delebis amantem,

      Quam vitae solvas vincula dura meae.

Quod nisi fictus amor tuus in me falsaque demum

150

      Ista tua est pietas et simulata fides,

Parce, precor, coepto genitor te opponere amori

      Atque animum frustra sollicitare meum.

Non ego degeneres tibi sum paritura nepotes,

      Non ullam generi nempe datura notam.

155

Multae etiam quod sum, tentarunt esse puellae

      Et mea sors multis invidiosa fuit.

Quippe si Acydaliis fueram violanda sagittis,

      Si fueram volucris praeda futura dei;

Quo duce, dic quaeso, quo rege beatior essem?

160

      Laetior aut quanam sorte futura fui?

Sigismundus enim mihi iungitur inclytus heros,

      Qui parili curas aequat amore meas.

Pace pius, bello dux clarus et acer in armis,

      Cuius et est gestis fama benigna minor.

165

Ergo fave veniaque tua, pater optime, regem,

      Sic ego compellor, me sine amare meum.