Basinio da Parma Isottaeus 1, 3

Testo base di riferimento: F. Ferri, 1925

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


3. Poeta divae Isottae Ariminensi

Si generosa suis confixit pectora telis

      Et collo adiecit vincula durus amor,

Si tua forte novis uruntur pectora curis,

      Sic animi efficitur conditione tui.

5

Ignavos nanque ille animos residesque repellit

      Improbus et claris mentibus haeret amor.

Tela tuis igitur dedit aurea clarus ocellis

      Et merito pedibus mollia vincla tuis.

Verum a te, fateor, naturae haud parva benignae

10

      Nec minor est summis gratia habenda deis,

Cum tales sis nacta vices, Isotta, tuoque

      Tempore quod tantum contigit esse ducem.

Qui nisi nunc esset, deerat te dignus amator,

      Parque suo deerat forma supercilio.

15

Nam Malatestarum clarissima gloria gentis,

      Sismundus, parili iunctus amore tibi est.

Hunc colis et solum placidis complecteris ulnis

      Et tibi perpetua iungitur ille fide.

Et merito. Quis enim Latiis hoc dignior oris,

20

      Quisve inquam toto clarior orbe viget,

Seu mores vultusque ducis generisque decorem,

      Sive sua spectes fortia facta manu?

Irreprehensa nitet facies, frons laeta renidet,

      Aspectuque gravis, dulcis itemque suo.

25

Adde genus proavosque suos celebresque triumphos,

      Clara quibus semper floruit ista domus.

Sed quid ego veterum radice innitor avorum,

      Ac videar virgae fidere forte parum?

Quisnam illo melior sumptisve animosior armis?

30

      Quem mihi das bello, quem mihi pace parem?

Consilio Nestor dextraque est alter Achilles,

      Cui bene Romanae credita summa rei.

Iure igitur cunctis cum sis praelata puellis,

      Ausa es te tanto credere, diva, duci.

35

Ducite felices longis sub amoribus annos,

      Et voti compos fiat uterque sui.