10. in Dantis poetae sepulcrum
Fecerat egregia constructum ex arte sepulcrum
Tyrrheno Danti prisca Ravenna novum;
Invida sed sacris obsunt quoque fata sepulcris,
Et turpi obducunt omnia pulchra situ.
5
At tu, delitiae Veneti, Bernarde, senatus,
Tutela et sacri maxima, Bembe, chori,
Livida mordaci quod triverat ante vetustas
Dente, novum niveo marmore restituis.