2. eulogium in Nerium Caponium,
ad Iohannem Canisianum
Non ergo immerito tam clari in funere civis
Sollicitas pectus, Canisiane, tuum.
Cernis enim magno testatus saepe dolore,
Suscepit quantum publica causa mali.
5
Nam quid tam miserum iam dudum tamque dolendum
Lydius Etrusca vidit in urbe leo?
Nam qui pace bonus fuerat, qui magnus in armis,
Occidit omne togae militiaeque decus.
Ah, quanta in dubiis velox prudentia rebus
10
Pectoris, impendens vaticinantis erat,
Quamque graves casus, quam multa pericula quondam
Effugit monitis curia nostra suis!
Auctor enim pacis semper fuit: haec sua virtus,
Hoc fuit excelsae nobile mentis opus.
15
At si quem excierat nobis ut bella moveret
Improba regnandi saeva cupido ducem,
Tum patre magnanimo Nerius, dum fortia contra
Arma movet, nusquam degener ipse fuit.
Gallia sit testis Gallique horrenda Philippi
20
Agmina et undosi flumina magna Padi.
Testis et Anglari vallis, cum Braccia turpi
Piccinine tibi signa relicta fuga.
Testis et Aragonum ductor Calabraeque cohortes
Et Lusitanis castra referta viris.
25
Hic Fesulos subito sperabat Marte Quirites
Turpiter insolito subdere colla iugo.
At vigilat Nerius, turmasque opponit amicas,
Ne manus excultos barbara vastet agros.
Ergo qui nuper nulli cessurus in armis
30
Iapygiis ruerat usque tremendus equis,
Paulatim vires Fabia delusus ab arte,
Quae magnae fuerant, perdidit ille suas.
Hunc Roma inspexit contritis turpiter armis
Milite vix inopi signa referre domum.
35
Et dubitem Nerium patribus populoque salutem
Cunctando lenta restituisse mora?
Sed quis in Hesperia locus est, ubi magna Caponum
Hoc duce non fuerit cognita fama domus?
Sed quis in Hesperia dux est, qui plurima bello
40
Consilium Nerii non valuisse neget?
Nec te, Sfortiada praesens mihi Caesar, in armis
Hunc comitem bellis saepe habuisse pudet.
Huius enim noras divini pectoris artes,
Et rerum certos in genus omne modos.
45
Ast heu nunc ipsum, quem fortis Etruria multis
Deploret lacrimis, abstulit atra dies.
Non ergo immerito tam clari in funere civis
Sollicitas pectus, Canisiane, tuum.
Nec te magnanimi casus nunc urget amici,
50
Actum nec: secum durius esse putas.
Nam civis quaecumque potest optare modestus,
Omnipotens illi fors cumulata dedit.
Florenti in patria natus, quae libera iusto
Tyrrhenas urbes temperat imperio,
55
Et patriae magnus dum tractat Cosmus habenas,
Proxima post Cosmum dignus habere loca.
Adde genus clarum simul et numerosa nepotum
Nomina et agnatis stemmata plena suis,
Adde et Parrhasiae Pisano in litore gentis
60
Victa genitoris moenia Marte sui,
Adde animi vires, fortunae commoda, vitae
Quae validus duxit tempora longa senex.
Sed te communis populi iactura, tuaeque
Vrbis amor magnus, Canisiane, movet.
65
Tempore nam duro tali privatur alumno
Publica res, qualem saecula rara ferunt.