Cristoforo Landino Xandrae libri primi forma antiquior, 33

Reference basis text: A. Perosa, 1939

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


33. ad Lucretiam

Nil respondebas quondam mihi multa roganti,

      Nil respondebas, dura puella nimis.

Sed postquam nivibus tecum, Lucretia, cepi

      Ludere, tum primos ora dedere sonos;

5

Tum primum nobis posita feritate locuta es,

      Tum primum nobis vox tua blanda fuit.

Quidnam aliud credam nisi quod, Lucretia, victa est

      Nunc tua frigiditas frigiditate nivis?

Ergo utinam nivibus rigeant tua tempora semper,

10

      Quando aliter nobis reddere verba negas.