17. ad Petrum Medicem de laudibus Poggi
Iam gelidum nigris subvecta per aera bigis
Nox maris occiduas prona subibat aquas,
Cum matutine Thetis statione relicta
Oceanum rutilo Lucifer exit equo.
5
Hic mihi Castalii nemoris regina nitentes
Venit Apollinea fronde revincta comas.
Nulla tamen docto resonabant pollice fila,
Nec fuit in levi barbiton ulla manu,
Sed tamen ut moesto tristis dedit ore querelas
10
Cognita mi voce est Calliopea sua;
Haec ita: "Proh vestri scelus atque infamia saecli,
Proh dolor, heu, Musis hiccine venit honos?
Hiccine venit honor Musis, quis semper Etrusca
Supremus fuerat hactenus urbe locus?
15
Te propter Graios olim Florentia fontes
Et nemus et Clarii linquimus antra dei,
Nec piguit Fesulos montes nec claustra Mugelli
Neve Casentini visere saepe iuga.
Quin et aquas placidi nobis sacravimus Arni,
20
Seque suo castus lavit in amne chorus,
Vt nobis celebres vates celebresque venirent
Rhetores et quicquid floret in historia.
Hinc Dantes terras et clari sidera coeli
Dixit et infernos tertia regna lacus;
25
Hinc tu divino, Petrarca, incensus amore
Cantasti Laurae cygnea colla tuae.
Cantasti patrio Tyrrhena poemata versu,
Cantasti Latio Punica bella pede.
Nam quid Boccacci lusus, quid docta Colucci
30
Dicta Salutati nunc numerare iuvat?
At nuper Tuscae dedimus duo lumina genti,
Quales rara solent saecula ferre viros.
Gesta Fluentinum descripserat alter et arma
Quaeque notanda domi quaeque notanda foris;
35
Alter Cecropiis imbutus pectora chartis
Viribus ingenii subdidit artis opus.
Nemo magis dubiis potuit cognoscere rebus
Vtile nec docto promptius ore loqui.
Ille etiam nostri nemoris pius incola fonte
40
Cum biberet tota proluit ora sacro;
Hinc cecinit lyricos; mox dum traducit Homerum
Occidit heu patriae gloria magna suae.
His ego Daphnea populo plaudente corona
Ornavi propria tempora docta manu.
45
Nam duce me quondam magni secreta palati
Mandarat tantis Curia vestra viris.
Sic olim vestram semper celebravimus urbem,
Dum meruit magnus praemia digna labor.
Nunc ne defunctis dignus successor abesset,
50
Instructum egregia misimus arte virum.
Hunc nos irriguis Parnasi eduximus arvis,
Bellorophontei qua fluit unda feri,
Et dedimus gravibus dictis placidoque lepore
Edere grandiloquo verba soluta sono.
55
Ergo quis docti divina volumina Poggi
Nesciat et libris cuncta referta suis?
Ah quam precipiti stultos conturbat avaros
Fulmine, quam veras imprimit ille notas,
Quamque asper retegit qui summa in pelle decori,
60
Dum lateant, alacres in scelus omne ruunt.
Hic nihil esse docet miseris mortalibus usquam
Humana maius conditione malum.
Atque docet varios fluxus variosque reflexus
Fortunae et iussu cuncta movenda suo,
65
Quamque sit infelix cuiusvis principis aula,
Ipsa licet veri nescia turba neget.
Et recte addubitat senibus ducenda sit uxor,
Cum multum teneat utraque causa mali.
At te nobilitas generoso pectore veris
70
Laudibus a vulgo iam procul ipse canit.
Nec te praeteriit, rerum fortissime Caesar,
Nec te cui nomen Africa victa dedit.
Sed longum est monumenta viri si cuncta revolvam,
Nec praesentis opus temporis esse reor.
75
Multa puer, iuvenis descripsit plura senexque
Plurima nec salibus nec gravitate carens.
Quam variis redimita novi sub sidere Tauri
Floribus in verno tempore ridet humus,
Tam varia in doctis resplendent lumina chartis,
80
Tam varius signat splendida verba color,
Vt qui purpurea distinguit veste lapillos,
Quo referat multum discolor aura decus.
Quin etiam ut veterum erueret monimenta virorum
Nec sineret turpem tot bona ferre situm,
85
Ausus barbaricos populos penitusque reposta
Poscere Lingonicis oppida celsa iugis.
Illius ergo manu nobis, doctissime rhetor,
Integer in Latium, Quintiliane, redis;
Illius atque manu divina poemata Sili
90
Italicis redeunt usque legenda suis.
Et ne nos lateat variorum cultus agrorum,
Ipse Columellae grande reportat opus,
Et te Lucreti longo post tempore tandem
Civibus et patriae reddit habere tuae.
95
Tartareis potuit fratrem revocare tenebris
Alterna Pollux dum statione movet,
Coniugis at rursus nigras subitura lacunas
Euridice sequitur fila canora sui,
Poggius at sospes nigra e caligine tantos
100
Ducit ubi aeternum lux sit aperta viros.
Rhetora, philosophum, vatem, doctumque colonum
Merserat in nigra barbara nocte manus:
Poggius hos vita potuit donare secunda,
Dum mira turpi liberat arte situ.
105
Nec satis est ex se quod scripsit quodque vetusta
Eruit e tenebris multa labore suo;
Verum etiam Graios nostro sermone libellos
Vertit in antiqua nobilis historia.
Et nunc, o mores, o tempora, debitus illi -
110
Ferre quis hoc poterit? - eripietur honos.
Ah tantum vobis licuit, civilia iura,
Pieridum casta pellere sede chorum:
Formula quae vobis, quae competit actio summum
Per scelus audaces inseruisse manus?
115
Non ego Tyrrhena posco vos pellier urbe,
Nec sua causidicis praemia digna nego.
Auro cingantur nitido semperque superbos
Ingenti titulos ambitione gerant,
Et pretio ingenti sanctarum aenigmata legum
120
Arbitrio veniant discutienda suo;
Denique si fas est inter mortalia regnent,
Illorumque brevis cuncta libellus agat.
A nobis tantum, si qua est reverentia divos
Quae colat, a nobis iam cohibete manus.
125
Nam quae vobiscum nobis commertia, quave
Consimilis vitae mos ratione fuit?
Nos neque clamores sequimur nec praemia voci
Poscimus et casta nil nisi serta iuvant;
Vos inter strepitus fas est turbamque sonantem
130
Spargere clamoso iurgia multa foro,
Insanasque sequi lites rabidoque tumultu
Venali tristes voce citare reos.
Sed quid ego haec frustra, cum iam civilia iura
Per fraudem posito ius sibi iure parent?
135
Et poterit Medices veteres oblitus amores
Oblitusque mei talia facta pati?
Non poterit, neque enim Latiis est alter in oris,
Reddere pro meritis qui magis aequa velit.
Quin et Musarum sacro perculsus amore
140
Et noctes studiis invigilatque dies.
Rhetores hinc omnes novit sanctosque poetas
Et veterum callet dogmata prisca patrum;
Hinc etiam doctus doctis indulget amice
Atque inopes opibus consilioque fovet.
145
Nec Maecenatis fuerat clementia maior,
Communis vatum cui dedit astra favor.
Ergo huius gremio nostrum nomenque decusque
Ponimus: hic nobis rite patronus erit.
Hic etenim fessas e tempestate Camenas
150
In tutos referet restituetque sinus;
Hoc duce nostra pio sedes reddetur alumno,
Et stabunt doctis praemia digna viris.
Nec tamen immemores dicet nos muneris ille,
Nec veniet merito gratia parva suo.
155
Nam surget quandoque meo de fonte poeta,
Qui magnum Petri nomen in astra ferat.
Qui referat magnumque Petrum Cosmumque parentem,
Egregium patriae lumen utrumque suae.
Ille modo niveo reddat sua flumina cygno,
160
Impleat et liquida voce canorus aquas.
Flumina reddantur cygnis, quae limpida quondam
Bellorophonteos sint aditura lacus.
Qui nisi praeduros adamantas pectore gestet,
Solerti favos reddere nolit api?
165
Reddite iam dulces apibus, iam reddite favos:
Hinc vobis posthac plurima mella fluent."
Haec et plura mihi: sed quis meminisse deorum
Cuncta queat? maesto Musa locuta sono est.
Mox sua dum celeri vertit vestigia passu:
170
"Cuncta - ait - haec Medici dixeris atque vale.
Cuncta!" Ait atque abiens, nequid sibi triste videret,
Conspectum fugit, Curia Tusca, tuum.