29. ad Musam quod Florentiam
ad Iohannem Antonium pergat
Curre sed extemplo Tuscum visura leonem
Atque Fluentinas, candida Musa, domos.
Verum ubi sublimem turrim portamque Senensem
Intraris, recta perge subinde via,
5
Et Veterem transi Pontem, quem mollibus undis
Suffluit et placidis irrigat Arnus aquis.
Exhinc sericeas intervectere tabernas,
Et Mercatorum compita pulchra Fori.
Neve Malum post haec Callem transire timebis,
10
Namque habet hic falsi nomina vana metus;
Neve iter inflectes, quamvis sit propter eundum
Lustra Lupae: fugit hanc nulla matrona viam.
Hinc trivium a Paleis dictum et Laurentia velox
Templa petes, opibus nobilitata novis.
15
Non tamen hic vastis moles miranda columnis
Inque dies surgens te remoretur opus,
Nec latus in dextrum, dum magna palatia magni
Suspectas Cosmi, pes tibi lentus eat.
Sed breve quod spatium superest, decurre, Camena;
20
Sic demum in Gallam, Musa, ferere viam,
Dulcis ubi aediculas carique subibis amici,
In cuius primum fessa quiesce sinu.
Exhinc quam multam memori refer ore salutem
Iohannemque meum longa valere iube.
25
At te quid Romae faciam si forte rogarit,
Dicito me veterum discere relliquias,
Quas oculis si quis poterit iam cernere siccis,
Hunc hominis pectus non habuisse putem.