Cristoforo Landino Xandra 2, 26

Reference basis text: A. Perosa, 1939

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


26. ad Xandram

Quo ruis hinc? Ne Xandra dolos neu perfida fraudes

      Necte! Licet fugias: te tamen usque sequar.

Te sequar extremae properantem ad litora Thyles,

      Aut qua decurrit Indus in Oceanum,

5

Nedum Romanos cupias si visere colles

      Et Vaticani limina sacra Petri.

Arne Fluentinis pergratum flumen alumnis,

      Tuque mihi in primis, urbs memoranda, vale!

Te invitus linquo, fateor. Sed nigra puellae

10

      Lumina, sed dominae cygnea colla trahunt.

Hac ego non horam possem spirare relicta,

      Hac sine nec Darii ditia regna velim.

Hoc seu fata mihi dederint Parcaeque malignae

      Nascenti, seu nunc sic trahat asper amor,

15

Heu, latet. At quaecumque fuit, vis maxima certe est,

      Quam contra vires nil valuere meae.

Ergo sequar! Sed vos, quis nondum perdita vitae

      Libertas proprio pectore tuta sedet,

Expertus moneo: venturo obstate furori!

20

      Capta semel nunquam corda furore vacant.