Cristoforo Landino Xandra 2, 12

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1939

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


12. Helisabetha moriens ad Bernardum fratrem

Quid iuvat in cassum tantas, germane, querelas

      Fundere? Num precibus fata movere paras?

Desine: nam quicquid nostrae de stamine vitae

      Restabat, rupit de tribus una soror.

5

Nec puduit primae miseram me aetate iuventae

      Perdere, nec: plenas dilacerare colos.

Crudeles divae, nostro quae funere nostram

      Incestare domum gloria tanta venit?

Non lacrimae fratris, non vos pia vota parentum,

10

      Non dulcis movit multa precata soror.

Ecce caput Stygiis iam iam moritura tenebris

      Mergor et ad Ditis limina fusca trahor.

Sed tamen, hoc superi norunt mihi dulce futurum:

      Ibo per Elysias, umbra pudica, domos.

15

Nam scelus admisi nullum, quo nostra doleret

      Mater, et in nobis militat ipse pudor.

Nec miserae novi Veneris mala gaudia, nec mi

      Turbavit facibus corda Cupido malis.

Ergo libens, quamquam nimis immatura, sub umbras

20

      Descendam: Manes et data fata sequar.

Impia nam fugiam nunc Tartara nec mihi saevas

      Incutient Dirae, lumina nigra, faces.

Non me Dictaei terrebunt iura tyranni,

      Iura umbris numquam diffugienda piis,

25

Non rimosa nigris implenda paludibus urna,

      Non erit inter aquas dira timenda sitis.

Horrescant aliae falcatos comminus ungues

      Et vetita extremum tangere saxa iugum,

Horrescant volucresque, rotas, scopulosque minaces,

30

      Flammiferumque caput, saeva Chimaera, tuum.

Nam nos Elysios campos et amoena colemus

      Flumina et umbriferum fronde virente nemus.

Vos cari, nobis iustissima cura, parentes,

      Bernarde ante alios, frater amate, vale!

35

Atque vale atque meo memor haec duo carmina busto

      Imprime, quae nomen sint habitura meum:

Iunior hoc parvo iacet Helisabetha sepulchro,

      Delitiae fratris delitiaeque domus.