9. conqueritur de amore
Fallitur, heu, si quis caecum iam credat amorem:
Lumina tot capiti non ferus Argus habet.
Nam quae me tenebrae, quae me loca devia possunt
Illius tutum surripere ex oculis?
5
Sunt ripae et ripas praetercurrentia curvas
Flumina, sunt testes frondea rura mihi,
In quibus indignas cupiens deponere flammas,
Nequicquam dominae iurgia saeva queror.
Me vos in vestris vidistis montibus olim
10
Errantem frustra saepe latere, ferae.
Nam quid profeci? Sequitur deus ille nec usquam
Improbus a nostro pectore flectit iter.
An tibi, saeve puer, mortalia caetera desunt,
Quae possis faculis urere corda tuis?
15
An desunt superi? Iuncto seu foedere mavis
Otia cum superis tutus habere deis?
Scilicet et solus quo tela cruenta fatiges
Nunc resto; solum me tuus arcus habet.
Verum age, quandoquidem ternae, fera numina, Parcae
20
Tam duras nobis imposuere colos,
Non ego iam nostrove modum finemve furori
Deprecor. In magno est nullus amore modus.
Sed tua quid possit saltem mea Xandra pharetra
Heu noscat, noscat quid sit amare malum!
25
Tunc, quamvis tigresque truces Siculosque gigantes
Atque ipsam possit vincere duritiem,
Non tamen haec oculis cernet mea vulnera siccis.
Dura puella quidem est: non tamen illa silex.