Cristoforo Landino Xandra 2, 5

Reference basis text: A. Perosa, 1939

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


5. ad Xandram

Ergo sic nostrae transibunt dura iuventae

      Tempora? nec fiet mitior illa mihi?

Hocne fides meruit, qua me saevissima, numquam

      Notior in terris ullus amator erit?

5

Sed te non lacrimae non verba precantia flectunt,

      Non animum mollit nostra querela tuum;

Cedam ego: nam furor est tali servire puellae,

      Ferrea quae duro pectore corda gerit.

Iam tibi, iam liceat, miser o Landine, catenas

10

      Frangere et a duro demere colla iugo:

Sed nimis, heu, sero datur haec medicina furenti!

      Iam mea sanari vulnera nulla queunt.

Tunc potui, recta rectus dura mente vigebat

      Sensus et intacto pecore liber eram;

15

Nunc qua ducit amor, qua me rapit, usque sequendus:

      Heu nimium nobis imperiosus amor!

Ille quidem felix divisque beatior ipsis,

      Qui fugit imperium, saeve Cupido, tuum.

Hem, quibus annexi vinclis urgemur amantes,

20

      Hem quibus addictos legibus esse iuvat!

Est puer, est caecus, cui nos parere necesse est;

      Sed puer et caecus nocte dieque premit.

At verum fatear: nostra est haec culpa. Quis illum

      Arguat? Invitus non iubet ille puer.

25

Nostra nimis nobis nocet indulgentia; pectus

      Otia ni teneant, nullus adibit amor.

Haec possunt dulci venas complere veneno,

      Ignibus haec praebent semina magna malis.

Immo potens deus ille puer, cui caetera cedunt

30

      Numina; quem summus Iuppiter ipse timet.

Es pharetra et certa trepidandus, Phoebe, sagitta,

      Qua tumidae Niobes pignora multa iacent;

Non tamen his armis stimulos arcere molestos,

      Nec potes ardentes pellere corde faces.

35

Mille quidem iactet Mars se obtruncasse Gigantes,

      Terrigenum timuit cum fera bella polus;

Hic tamen et faculis pueri, puerique pharetris

      Cessit et, heu, superis fabula nota fuit.

Quid Venerem matrem, quid te Neptune, quid illum

40

      Nunc referam, falsi quem iuba texit equi?

Cuncta Cupidineae possunt vincire catenae:

      Stultus erit qui te deneget esse deum.

At mihi si liceat vinclis impune solutis

      Nunc animi certo vivere consilio,

45

Non tamen ipse meam cupiam fugisse puellam;

      Libertas tanti non erit ulla mihi.

An ego tam demens, tales ut linquere ocellos

      Atque tua forma, Xandra, carere velim?

Sis, licet, et Daphne penitus crudelior ipsa,

50

      Aut quae Mercurio clausit amoris iter;

Immitis nobis fastus obpone superbos,

      Inque meum exerce tristia iura caput.

Haec satius multo tibi me tolerasse putabo

      Alterius firmam quam coluisse fidem.

55

Quod me si primis properas extinguere in annis,

      Nil ego de fatis quod querar inveniam.

Nam Paris atque Hector, magnae pars optima Troiae,

      Et Grai ad Troiam tot cecidere duces;

Semina tam dirae cladis tribuisse Lacaena

60

      Fertur, nec Xandra pulchrior illa fuit.