4. ad Xandram
Callimachus roseam Graia testudine nympham
Et dominae lusit cygnea colla suae.
Dicere sed Latio voluit te, Cynthia, plectro
Hic, cuius nota est Asis ob ingenium.
5
At Petrarca tuas versu cantavit Etrusco,
Laura, comas: doctus carmina docta facit.
Lauram cantavit, qua se sua Gallia iactet
Et nuribus Tuscis cedere velle neget.
Ast ego nec Graia cithara nec posse Latina
10
Sat videor: Tusce carmina nulla cano.
Et tamen imperium dominae sua colla volentis
Dicier in versus surgere saepe iubet.
Quid faciam? Pudor est indictum linquere crinem,
Possit Apollineas qui superare comas,
15
Nec narrare manus longas et lumina nigra,
Labraque Paestanis non imitanda rosis.
Verum Scipiadae gracili tam grandia facta
Ausus erat priscus ore poeta loqui,
Facta Sophocleo dignissima syrmate condi
20
Exiguo versu dicere non potuit.
Teque ego, Xandra, canam. Proh sors indigna duorum!
Huc se debuerat Mantua docta dare.
Ille duces vicit Latio Romaeque tremendos,
Te virtute prior nulla puella fuit.
25
Nam neque tam moveor taurinis captus ocellis,
Ista satis quamvis causa furoris erat,
Quam quod nec mores desunt in cuncta venusti,
Libera nec quicquid nosse puella velit.
Sive illam videas tractantem seria, dices
30
Pallada nequicquam posse decere magis;
Sive iocos, sed quos laudet censura priorum,
Credas tunc Iulos illius ore loqui.
Cantat ut invidia possit torquere sorores
Aonias, Phoebi vel superare lyram.
35
Cedite iam Charites, nam vobis doctior una est,
Quae movet ad numerum nostra puella pedes.
Huic pudor in faciem ducit persaepe colorem,
Qualem purpureas cernis habere rosas;
Sed pudor ingenuus subtingens ora genasque,
40
Quem nimis amota rusticitate decet.
Quando gravis cuiquam, quando non cuncta modeste,
Quando loquax visa est, aut taciturna nimis?
Haec possunt silices, haec ferrea pectora, tigres,
Flectere et hirsutas cogere amare feras;
45
Nedum me, facilis molli quem pectore finxit
Natura atque Erato mollia corda facit?