Cristoforo Landino Xandra 2, 2

Reference basis text: A. Perosa, 1939

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


2. ad Petrum Medicem

Carminibus nostris veniet tibi si qua voluptas,

      Vt releves animum, carmina nostra leges.

Quod si nec salibus poterunt ullove lepore

      Te retinere, Petre, tu tamen illa leges.

5

Sic rex Peliacus quamvis non docta poetae

      Suscepit laeta carmina fronte tamen,

Et magis offitium studiosi hunc movit amici

      Quam tardum vatis laeserat ingenium.

Ergo non munus, sed dantis munera mentem

10

      Inspice! Sicque libens carmina nostra leges.

Nam tam magnificus non est qui maxima donat,

      Quam qui parva libens sumere dona potest.