Cristoforo Landino Xandra 2, 1

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1939

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


1. ad Petrum Medicem

Nostri certa salus, Medices, quo sospite numquam

      Defuerunt sacris praemia virginibus,

Quo duce Tyrrhenis deductum montibus Arnum

      Praeferet Aoniis turba canora iugis;

5

Publica si quando cessant tibi munera et audes

      Instaurare brevi seria longa ioco,

Ne pudeat nostros percurrere, Petre, libellos,

      Et nugas hilari fronte probare meas.

Magnos magna decent, fateor: tamen haec quoque fessos

10

      Quae reparent animos, ne fugienda putes.

Scipio nam quantus, cessit cui Punica virtus,

      Fortia cum Libyci contudit arma ducis;

Hunc tamen in placido viderunt otia ludo

      Ostrea Campano spargere lecta salo.

15

Tristius in terris quam Stoica dicta Catonis,

      Nil Danai, Latii nil meminere viri;

Hic tamen ad multam convivia ducere noctem,

      Et solitus curas saepe levare mero.

Sic tu, quo magni populi flectuntur habenae,

20

      Dum legis haec, sanctum pone supercilium.

Saepe tibi reditus, Petre, ad maiora dabuntur,

      Si reparas mentem, qua geris illa, iocis.