29. ad Bernardum
Dum tu grandiloqui divina volumina Tulli
Pellegis et quicquid Quintilianus habet,
Dumque genus causae dubium variosque colores
Et discis quae sint arma ferenda reis,
5
Vel si quando iuvat mentis seponere curas -
Nam permixta licet seria ferre iocis -
Ad Lisam properas: Lisa est tibi sola voluptas,
Dimidium vitae, candida Lisa, tuae.
Illa quidem nitidis placide te aspectat ocellis,
10
Felicem risu te facit illa suo;
Saepeque per rimam furtim tibi verbula dictat,
Tangendam furtim porrigit illa manum;
Nos procul a nostra, dulcis Bernarde, puella
Cogimur insani discere iura fori.
15
At si quando vacat, cum turba molesta quievit,
Litibus et scissis omnia clausa silent,
Protinus ad nostras avidus me confero Musas,
Quarum immortali pulsus amore feror.
Tum me Parnasi stupidum per devia montis
20
Raptat honorati turba canora lacus,
Et levibus contexta modis mihi carmina dictat,
Atque iubet sumpta ponere moesta lyra.
His nos Xandrinum studiis solamur amorem,
His desiderium, Xandra, rependo tuum.
25
Tristibus atque elegis insanos ludimus ignes,
Et resonat Xandram pagina tota mihi.
Illam me Phoebus prima sub luce canentem
Invenit et seras cum subit udus aquas.
Nec tantum Eurydices discessu fleverat Orpheus
30
Cum peteret Stygios icta dracone lacus,
Quantum ego nunc a te spatio diductus iniquo,
Xandra; sed hic magno grandius ore sonat.
Quippe ferunt vires Musae spiratque furorem
Divinum nato Calliopea suo;
35
Et dat carminibus saevos mollire leones,
Pangaeoque feros ducere monte lupos.
At me Castalio dignata est nulla sororum
Fonte, nec Aonium tangere passa nemus.
Ergo sic rauco dicemus pectore laudes,
40
Xandra, tuas, doctum quae meruere Linum.
Dicemus tamen: et quod nobis invida non dat
Natura, ingenium, tu mea Xandra dabis.