Cristoforo Landino Xandra 1, 28

Reference basis text: A. Perosa, 1939

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


28. ad Xandram

Maxima pars nostri, pulcherrima Xandra, doloris,

      Qua sine nec Croesi regia tecta velim,

Quando tuam faciem nullo prohibente licebit

      Aspicere et coram mitia verba loqui?

5

Namque tuo postquam invitus sum, Xandra, revulsus

      Aspectu, semper vita molesta fuit.

Nec mihi cura cibi, placidae nec cura quietis

      Sed lacrimae tantum pocula nostra parant;

Nec blandi comites durum lenire dolorem,

10

      Altera nec, quamvis pulchra, puella potest.

Ah quotiens totas insomnes ducere noctes

      Cogimur et curis invigilare tuis!

Et nunc qui vultus, quae sit tibi gratia formae

      Nunc memini, qualis rideat ore nitor,

15

Sideribusque oculos similes et cygnea colla

      Et niveum pectus, pectora nostra domans.

Et memini cantum quo se pulcherrima victam

      Non, modo sit verax, Calliopea neget;

Et memini in numerum soleant ut mollia crura

20

      Ludere et in girum molliter ire pedes.

Omnia quae memori monitus dum mente retracto

      Materiam, infelix, ignibus addo meis.

Sic infelices nostros nutrimus amores,

      Gaudia praeteriti dum meminisse iuvat,

25

Inque dies crescunt flammae penitusque medullas

      Exurunt: roseus deserit ora color

Pallentemque utinam faciem nunc cernere possis,

      Quantaque mi macies squalida membra notet!

Sed quamvis multae vexent mea pectora curae,

30

      Vnum est quod doleam, candida Xandra, magis;

Vidi ego saepe: novis veteres tolluntur amantes,

      Et longinqua minus flamma caloris habet.

Non tamen hoc timeo tibi vel quia mobile pectus

      Vel precibus vinci muneribusve putem;

35

Namque hoc magna Venus novit, Venerisque Cupido,

      Te nihil in casta sanctius esse fide.

Nullus nec donis turpi te subdet amori,

      Quin sis perpetua nota pudicitia.

Auratis non te vincet Pactolus harenis,

40

      Divite non quicquid devehit amne Tagus.

Sed tamen, heu fateor, timeo: licet ipsa timoris

      Vana sit, est tanti causa timoris amor.

Quod te per sanctum carae genitricis amorem

      Et per germanam, quae tibi dulce caput,

45

Perque meas lacrimas, lacrimis oculosque madentes,

      Et tua per geminas lumina clara faces,

Xandra precor, nostri veniat non immemor hora,

      Vlla tibi maneat non temerata fides,

Landinumque tuum memori sic mente reponas,

50

      Ne subeat pectus cura secunda tuum.