Cristoforo Landino Xandra 1, 24

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1939

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


24. ad Bartholomeum Opiscum Scalam de suis maioribus

Inquiris veteres ubi quondam, Scala, penates

      Maiores norim composuisse meos.

Non ego Cecropia refero de stirpe parentes,

      Nec domus antiquos Iulia praebet avos.

5

Nullus et egregios titulus mihi signat honores,

      Quos inhiat laudis ambitiosa sitis.

Tecta nec e Faesulis spectantur fulta columnis,

      Nec regum nobis arca recondit opes.

Tu tamen alma meis priscas, Florentia, sedes

10

      Spirituae classis non procul aede locas.

Est vicus Tusci Putei cognomine clarus,

      Vrbis qui in laevo moenia colle videt:

Hic tu Scala meae cernes primordia gentis;

      Quamvis parva, tamen hic monumenta patent.

15

Nam licet ex humili populo mea surgat origo,

      Casta tamen semper et sine labe fuit;

Nec Musis odiosa piis nec inutilis armis,

      Nec venit haec patriae dissimulanda suae.

Hoc Campaldinae testantur funera pugnae,

20

      Tempore quo rubris fluxerat Arnus aquis:

Namque huc Landinus, comitatus signa tribulum

      Quae velis niveis nigra flagella notant,

Sumpserat a proprio non aspernanda tribuno

      Munera, dum caeso victor ab hoste redit.

25

Hic avus, o Francisce, tibi cui Musa canora

      Arte dedit priscos aequiperare viros,

Nec magis Aoniae gaudent Amphione Thebae,

      Cum stupeant dulci saxa coisse lyra,

Quam tua Tyrrheni soliti per templa, per aedes,

30

      Organa tam facili cernere pulsa manu.

Lesbous celeres cantu delphinas Arion

      Permulsit, vitreas dum rate findit aquas;

At Rhodopes gelidis ducebat montibus ursos

      Orpheus et fulvos per iuga summa lupos.

35

Sed neque per silvas, neque per freta dulcius illo

      Hactenus audisse iurat Apollo melos;

Quin et adoptiva Musam de stirpe parentem

      Retulit et Musis dignus alumnus erat.

Sed simul, heu, nulli superi Dii cuncta dedere,

40

      Nullus et ex omni parte beatus erit.

Nam qui Sirenas superabat voce canoras

      Damnata aeterna lumina nocte tulit.

Non quia sic meritus fuerit: sed noscite quanta

      Invidia livor infera regna premat.

45

Est inter Stygias Phthone deterrima nymphas

      Tempora cui multus oraque pallor obit.

Hanc pater et Stygiae Phthonem dixere sorores

      Invida quod tristi fronte secunda videt.

Haec patrias primis tenebras iam liquit ab annis,

50

      Ausa per excelsas aetheris ire plagas;

Namque potest hominum res si turbare secundas

      Tunc fruitur proprio nympha maligna bono.

Ergo forte trium perscrutans fata sororum

      Audierat Lachesis talia voce dari:

55

Nascetur Faesula Franciscus origine tali

      Dircaeum quali vidimus arte Linum.

Protinus tumuit dea saeva suisque

      Supplicibus Clothon vocibus alloquitur:

O dea, nam nulli vitae sub lumen ituro

60

      Te sine mortali ianua prima datur;

Castalii quae sacra colunt Heliconides antri

      Iam mira cupiunt arte parare virum.

Et cupiunt et tanta illas fiducia cepit

      Vt sibi, vel sine te, cuncta licere putent.

65

At tu ne quisquam quondam tua numina temnat,

      Ne lateat possit quid tuus orbe furor,

Illius alterna damnabis lumina nocte:

      Sit Linus, ut iactant, dummodo caecus eat.

Hac olim Thamyrim poena afflixere Camenae,

70

      Certaret cantu cum superare deas.

Hac nunc illarum poena afficiatur alumnus,

      Sic tua qui spernat numina nullus erit.

Dixerat et partus maturi venerat hora

      Atque tuam, mater, Parca petebat opem.

75

Ergo ades et puero reseras dum limen, adempta

      Aetheris in lucem luce venire iubes.

Non tamen Aoniae caecum sprevere puellae,

      Nec puduit molli saepe fovere sinu.

Musarum silvis, Musarum montibus olim

80

      Lusit, Musarum captus amore puer.

Quin et Pierias, Phoebo ducente, per umbras

      Audivit sacros ex Helicone choros;

Audivit varia modulantes voce sorores:

      Haec ore, haec tibiis, concinit illa fide.

85

Atque hic disparibus nato distincta cicutis

      Organa porrexit Calliopea suo,

Atque ait: Ausonias, sume haec, i nate per urbes,

      I nostras laudes, nostraque facta cane.

Tanta hic carminibus tibi gloria surget Etruscis,

90

      Thraicii quanta carmine vatis erat.

Nam mire Tusco vivens celebraberis Arno,

      Lydia qua fulvus temperat arva leo.

Nulla dies sacrum poterit subducere nomen,

      Sed tua post maior funera crescet honos.

95

Nec mater de te quicquam mentita: suisque

      Egregiam verbis facta tulere fidem.

Namque Fluentini solus dum cantibus aedem

      Pontificis celebras, Tuscia tota ruit;

Teque rudes doctique simul, iuvenumque senumque

100

      Pectora divinis obstupuere sonis.

Sed nec tu fueras una contentus in arte

      Cum posses veterum dogmata nosse patrum.

Nam solers rerum causas penitusque repostae

      Naturae occultas tendis inire vias;

105

Et quod terrenis oculis vidisse negatum est

      Cernere mente parens Calliopea dedit.

Iamque tuum nomen duras transcenderat Alpes

      Oraque complerat trans freta longa virum.

Quin et marmoreo moriens donare sepulcro,

110

      Quod nunc Laurenti templa vetusta tegunt;

Templa tegunt quae mox Cosmus suffulta columnis,

      Fornice sublimi conspicienda dabit.

Tunc licet aurato niteant laquearia tecto,

      Et Faesulus multa splendeat arte lapis,

115

Non tamen e media quoquam removeberis aede,

      Nec volet hoc, doctis qui favet ingeniis;

Nam favet ingeniis Cosmus quin luce carentum

      Inviolata loco busta manere iubet.

Aeternum, Francisce, igitur per saecula vives,

120

      Et tuus Elysium spiritus arva colet.

Sed nec degeneres referet tibi fama minores,

      Nullaque de turpi posteritate nota est.

Nam tibi germanus fuerat, cui cara nepotem

      Progenies magna non sine laude dedit;

125

Nam Gabriel quem sorte sua Camaldula legit

      Relligio, niveis conspicienda togis,

Ambrosio primos nutritus lacte per annos,

      Roscida Gorgoneis antra subivit aquis.

Hinc fidibus proceres coeli laudavit et illos,

130

      Militiam summi qui meruere Dei,

Qui nobis patriam, pro Christo vulnera passi,

      Sanguine divinam iam peperere suo;

Mox dum Parrhasiae, Pisano in litore, gentis

      Victa Fluentino moenia Marte canit,

135

Ante expectatum, iuvenilibus obrutus annis,

      Deserit heu quanto proelia coepta pede.

Sic nobis, Gabriel, prima fraudate iuventa,

      Complesti luctu saucia corda gravi;

Nam tibi me Musae, tibi me patruelis origo

140

      Iunxit et ex uno sanguine ducta domus.

Tu me Musarum magno inflammatus amore,

      Cirrhaei impuleras scandere celsa iugi.

Te duce Permessi liquidas ad fluminis undas

      Venimus et sacro tinximus ora lacu.

145

At nunc si Phoebus velit aspirare canenti,

      Magnorum ut possim dicere facta virum,

Si qui rauca canit gracili nunc carmina plectro,

      Intonet altiloquo maior in ore sonus:

Cosmus et egregii cernent me pignora Cosmi

150

      A patribus nusquam degenerasse meis.