13. ad Leonem Baptistam Albertum
Ibis, sed tremulo libelle gressu,
Nam cursus pedibus malis negatur;
Verum ibis tamen et meum Leonem
Baptistam, Aonidum decus sororum,
5
Antiqua Aeneadum videbis urbe.
Quid stas? Quid trepidas, libelle inepte?
Cur non sumis iter? Timesne tanti
Forsan iudicium viri subire?
Nil est quod timeas. Legit poetas
10
Doctos ille libens salesque laudat
Leves et placidos probat lepores;
Sed nec raucidulos malosque vates,
Quamvis molliculi nihil bonique
Candoris teneant, fugit severus:
15
Laudat, si quid inest tamen modeste
Laudandum, reliquum nec usque mordens
Coram carpit opus, bonusque amice
Secreta monet aure nigriora,
Quae tolli deceant simulque verti
20
Albis carmina versibus. Suumque
Non hunc grande sophos decensque lusus,
Quamquam utroque valet nimis diserte,
Non Alberta domus facit superbum:
Cunctis est facilis, gravisque nulli.
25
Hic te, parve liber, sinu benigno
Laetus suscipiet, suisque ponet
Libris hospitulum. Sed, heus, libelle,
Audin, nequitiae tuae memento!
Quare si sapies severiores,
30
Quos ille ingenuo pios pudore
Multos composuit, relinque libros,
Et te Passeris illius querelis,
Doctis sive Canis iocis Hiberi,
Argutae lepidaeque sive Muscae
35
Extremum comitem dabis: superque est
Istis si potes ultimus sedere.