9. de theolohgo contionatore luxurioso
Insanis totam rumpit qui vocibus aedem,
Pulpita quique manu concutit atque pede,
Qui furit, exclamat, strepit, intonat omnibus unum
Luxuriae crimen turpius esse ferens;
5
Hunc, moneo, vitate virum : licet ore rotundo
Chrysippi ritu tristia verba cadant.
Nam modo vittatae deprehensus virginis aula
Vix valuit missa carpere veste fugam;
Et nisi sublimi quod lapsus fune fenestra est
10
Cantanda a pueris fabula nota foret.