Cristoforo Landino Xandra 1, 6

Reference basis text: A. Perosa, 1939

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


6. ad Xandram

Xandra mihi tantum quondam crudelis amata

      Quantum dilecta est femina nulla viro:

En erit ulla dies qua tu succurrere nobis

      Et tumidos fastus ponere, Xandra, velis?

5

Anne ferox cursu semper perstabis eodem

      Nec disces animum flectere saeva ferum?

Sed quid me macero, miserum? Sperare quid ultra

      Fas puto? Iam subito, iamque puella vale!

Dum licuit tecum felicia tempora vixi,

10

      Laetitia pleni dumque fuere dies;

Nunc vertis mores: ergo et vertenda voluntas.

      Esto quoque. Iam nobis, iamque puella vale!

Te tamen et coeli sanctissima numina testor

      Me invitum faciem linquere, Xandra, tuam.

15

Sed tua me feritas moliri talia cogit:

      Cedendum nobis. Iamque puella vale!

Ah quotiens flebis misere quotiensque rogabis

      Vt redeam lacrimis, insidiosa, tuis.

Sed nil proficies: neque enim tolerare superbos

20

      Amplius est fastus. Iamque puella vale!