Cristoforo Landino Xandra 1, 5

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1939

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


5. ad Xandram

Talia si nobis contingant munera, Xandra,

      Ceperat Ascraeo qualia monte senex,

Non ego, ut ille, soli pinguis mollissima culta,

      Nec referam niveae fertile vellus ovis;

5

Sed nova tam molli modulabor carmina voce,

      Victus amore gravi, tam tibi dulce querar,

Xandra, tuum ut videam gelidum suspiria pectus

      Fundere corque simul igne calere meo.

Tunc tua seu rigido quondam praecordia ferro

10

      Horruerint duro sive adamante licet,

Victa tamen precibus tandem sic fabere nostris:

      Hic meus ingenti iam meret esse fide.

Splendida tum varii mutabunt ora colores

      Et lacrimae in morem fluminis ore fluent.

15

Hoc mihi si detur, regum confusa valeto

      Ambitio et quicquid Persica regna tenent;

Nam quid, Xandra, tuae possum praeponere formae,

      Dummodo, quod cupio, sit tibi cura mei?

Viderunt nitidas per florea prata napaeas

20

      Naiades et vitreos cum subiere lacus,

At quae tam flavos crines collegit in auro

      Spargere vel ventis per sua colla dedit?

Vnicus in Veneris resplendet Lucifer orbe,

      Qui tamen occiduas, Hesperus, intrat aquas;

25

At dominae nitida si quis sub fronte tuetur

      Aspiciet gemini lumina Luciferi.

Nec certet Sidon Sarrani muricis ostro,

      Purpureus superet ut sua labra color;

Nec putet aequales et densos vincere dentes

30

      Egregium quamvis India mittat ebur.

Mollius haec cygnis cantat; sed nec sua cygni

      Colla tamen Xandra candidiora gerunt.

Quod si quis partes poterit vidisse latentes

      Invidiam summo concitet ille Iovi.

35

Haec mea perpetuis exurunt pectora flammis,

      Haec eadem vitae dant alimenta meae!

Quis neget hoc monstrum? Sola est in pectore flamma,

      Quae vitae causa est, quae mihi causa necis.

Sed monstrum in terris nihil est iam. maius amante,

40

      Nullum natura ius in amante tenet:

Solus amans magno misere frigescit in igne,

      Aestuat horrenti frigore solus amans!

Ah quotiens stupui cum, crasso in carcere clausus,

      Vescerer aethereis, iam salamandra, cibis;

45

Obstupui posset propria cum sede revulsus

      Spiritus in dominae vivere corde meus.

Prodigiosa fides, et quod ventura iuventus

      Confictum falsis iam putet esse iocis,

Terrenos artus, quamvis iam spiritus illos

50

      Liquerit, absenti vivere mente diu.

Ergo animo duplici vivis tu Xandra, meumque

      Exanimis vita corpus inane tenet.