Cristoforo Landino Xandra 1, 2

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1939

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


2. ad librum

Si te Pierides, vatum si tutor Apollo,

      Vivere, parve liber, saecula longa velint,

Hos fuge, quos nullo quondam violaverit arcu

      Neve suis facibus usserit asper Amor;

5

Namque negant veniam tristes qui fronte severa

      Censuraque graves mollia verba notant.

Si quis at hamatis transfixus corda sagittis

      Pertulerit nostri vulnera cruda dei,

Hic veniamque dabit simul et miserebitur ultro

10

      Nec feret in nostris lumina sicca malis;

Nam semel indignas furias expertus amantum

      Asseret in terris durius esse nihil.

Praesertim ignoscet nimium iuvenilibus annis;

      Semper enim haec aetas digna favore venit.

15

Vertere Gorgoneae nam cum me lumina Xandrae

      In silicem primum sic potuere novam,

Ternis addideram lustris vix quattuor annos.

      Nec bene dum noram quid sit amare malum:

Quid mirum, telis facibusque armatus, inermem

20

      Tironem adduxit in sua iura deus.

Vos igitur, nostro quos experientia damno

      Admonet in caecos cautius ire dolos,

Principiis obstate: licet. Nam fixa medullis

      Flamma semel numquam vellier inde potest.

25

Nec lectae prosunt Haemi de montibus herbae,

      Pontica nec magicis gramina cocta focis,

Nec quae Dulichiis mutarunt corpora nautis

      Carmine Circaeo noxia philtra valent.

Carmina Tartareo Manes Acheronte reducunt,

30

      Carminibus segetes arva aliena petunt,

Carmine montanos redeunt in flumina fontes,

      Carmine destituunt sidera noctis iter;

Sed licet ipsa suis redeat Medea venenis

      Atque addat quicquid Thessala cantat anus,

35

Non tamen auratis semel ah, confixa sagittis

      Ad sanum posthac corda redire queant.