Basinio da Parma carmina varia, 15

15. Basinii Parmensis in Valturium epigramma

Bella gerenda ducem deceant quae quemque, priorum

Exemplo, at mira docuit Valturius arte,

Ingenium natura capax rationis acutae

Cui dedit. Ille situ squalentia nomina telis

5

Omnibus et fluxis signata vocabula rebus

Restituit legemque dedit, qua nasse liceret

Virtutesque animosque virum sumendaque pugnae

Consilia et dignos antiquis laudibus astus.

Nec quisquam post cuncta palo vestigia versi

10

Solis ad hanc victor potuit concurrere metam.