Francesco Patrizi epigrammata, 21

Reference basis text: L. F. Smith, 1968

Editing of the digital edition: Linda Spinazzè


21. ad Ioannem Andream Lemurnium Iocus

Hospitii si forte mei te paenitet, audi

      Quae mihi tu dederis, quae dederimve tibi.

Si quotus ipse fui quaeris, comitatus amicis

      Nonne tribus? Famuli nonne fuere duo?

5

Quanti horum impensam septem fortasse diebus-

      Euge! - facis? Drachmae sufficiuntne decem?

Accipe ter decies. Numera sestertia septem

      Pro me. Nam totidem Calliopea dedit

Disticha si septem modulata est carmine claudo.

10

      Mercedem famae suscipis inde tuae.

Quod superest, persolve mihi. Non aera nec aurum

      Posco sed ut Samio munera grata seni

Carica victa prius mittatur, pensilis uva

      Et siliquae pingues, mollis et asparagus.

15

Palladis armisonae non desit bacca lagoena

      Sit modica et pauco mordeat illa sale.

Nigra minus grata est, oleum sapit. Alba sapore

      Gratior et stomacho convenit ipsa magis.

Indulget si Vesta tibi, mustacea mitte;

20

      Virgineis manibus farta polenta placet.

Talia cum dederis pensos rescribere nummos

      Institui. Interea foenus, amice, dabis.