Francesco Patrizi epigrammata, 20

Reference basis text: L. F. Smith, 1968

Editing of the digital edition: Linda Spinazzè


20. ad Ioannem Andream grammaticum Lemurnium

Tubera bis septem misisti. Numne Lemurni

      Nascuntur sterili talia poma solo?

Crebrescant imbres autumni et fulgura, crescat

      Vt mea muneribus mensa secunda tuis.

5

Africa tuberibus concedat victa Lemurnis,

      Sic quoque vincatur messibus illa novis.