Francesco Patrizi epigrammata, 19

Reference basis text: L. F. Smith, 1968

Editing of the digital edition: Linda Spinazzè


19. Pulex Vicentinus uno epigrammate notus ad Luscum

Vno te notum speras epigrammate, Lusce,

      Scripsit ut androgynum qui puer ante Pulex.

Multa Vicentinus parvo compressit in orbe,

      Tu vero in magno comprimis orbe nihil.

5

Vno sed postquam satis es contentus ocello,

      Vnum, sitque satis, sit epigramma tibi.