Francesco Patrizi epigrammata, 18

Reference basis text: L. F. Smith, 1968

Editing of the digital edition: Linda Spinazzè


18. musarum laus pro resurrectione Calcellae

Confectas senio longo iam tempore Musas

      Credit et esse deas turba profana negat.

Sed postquam vates Stygiis remeavit ab undis,

      Discat Pieridas protinus esse deas.

5

Calcellam abstulerat nigri regnator Averni,

      Moestus erat Phoebus Thespiadumque chorus.

Exorant cantu ac fidibus Plutonia dona,

      Redditur et membris spiritus ille sacer.

Plaudite nunc Musis, vivunt post fata poetae.

10

      Ecce redit vates, clara Suessa, tuus.