Francesco Patrizi epigrammata, 16

Reference basis text: L. F. Smith, 1968

Editing of the digital edition: Linda Spinazzè


16. aurea Mala C. ad Albinum poetam mittit

Hippomenes volucrem praevertit ut arte puellam,

      Sic modo muneribus vince, poeta, meis.

Hortis Hesperidum decerpsit mala Dione.

      Sic tibi de nostris candida Musa refert

5

Non tria sed centum rutilo perfusa colore

      Quis poteris durum conciliare virum.

Rescribat quaestor nummum et rationibus addat

      Quanti nunc constent aurea mala mihi.