Francesco Patrizi epigrammata, 15

Reference basis text: L. F. Smith, 1968

Editing of the digital edition: Linda Spinazzè


15. ad Albinum poetam poscentem aurea mala

Aurea mala petis. Quid si mihi poscitur aurum?

      Iam pensum et dudum regia dona negant.

Improba quaestoris taceant convicia. Testes

      Sunt mihi Pierides et mihi Phoebus adest.

5

Tum tibi mala dabo Siculis perfusa trapetis,

      Qualibus in cursu victa puella fuit.

Vos, tamen, interea pensos rescribite nummos,

      Sintque operae pretium fulgida mala tibi.