Francesco Patrizi epigrammata, 14

Reference basis text: L. F. Smith, 1968

Editing of the digital edition: Linda Spinazzè


14. ad Parthenopem de Alfonso Ianuario

En tibi, Parthenope, surgit venerandus alumnus

      Quem mulcet Pallas, Pieridesque fovent.

Imparibus numeris molles si praestat habenas

      Flectere, certabit, docte Tibulle, tibi.

5

Si maiora animo tentabit, Martis honores

      Implebit regum fortia bella canens.

Sive patrocinio studeat defendere sontes,

      Tutior a magno non Cicerone reus.

Di, iuvenem servate patri caraeque parenti

10

      Vt videant nati facta severa sui.

At tu, Parthenope, clarum cognomine Iani

      Hunc commendatum redde superba Duci.

Fortis et invictus quamvis supereminet omnes,

      Virtutem pleno concipit ille sinu.