Francesco Patrizi epigrammata, 13

Reference basis text: L. F. Smith, 1968

Editing of the digital edition: Linda Spinazzè


13. ad Ioannem Campanum

Mecum dissimulas, dulcis Campane? Minervam

      Sus doceam? Rursus Marsya victus ero.

Ah, libeat nobis placidis certare Camoenis,

      Ista severa minus quam leviora placent.