Francesco Patrizi epigrammata, 11

Reference basis text: L. F. Smith, 1968

Editing of the digital edition: Linda Spinazzè


11. epitaphium Domitii Veronensis

Te, Domiti, similem genuit Verona Catullo

      Ingenio, et vitam Fata dedere parem.

Roma illum priscis lyricis aequavit honore,

      Sic modo glossigraphis te dedit esse parem.

5

Illum immatura fraudatum morte Quirites

      Fleverunt, nunc te maxima Roma gemit.