Francesco Patrizi epigrammata, 9

Reference basis text: L. F. Smith, 1968

Editing of the digital edition: Linda Spinazzè


9. epitaphium Omniboni oratoris ac poetae optimi

Flere libet, Musae. Periit longaevus alumnus

      Quem perhibent Graio nomine Pantagathon

Omnibonum Latii. Cunctis virtutibus unus

      Praestitit, hinc nomen. Clarus utraque lyra

5

Ille et Maeonios cantus magnique Maronis

      Aequavit numeris et Ciceronis opus.

Aeternam meruit vitam, si parcere Fata

      Scirent. Servabit gloria longa virum.