Francesco Patrizi epigrammata, 8

Reference basis text: L. F. Smith, 1968

Editing of the digital edition: Linda Spinazzè


8. ad Iucundum Antiquarium;
ad architectum F. Iucundum

Scrutaris veteres artes monumentaque patrum

      Scripta notis priscis quae siluere diu.

Te modo in Oenotriam misit Verona peritum

      Dogmate Vitruvii Dinocratisque metris.

5

Alter Alexandri permensus moenia clarus

      Extitit, ast alter vestra theatra dedit.

Nomen ab Eugania dulce est sed dulcius illud

      Quod tibi dat virtus Pieridumque labor.

Dicat Iucundum licet, Antiquarius esto

10

      Iudice Patricio. Vir venerande, vale.