Francesco Patrizi epigrammata, 7

Reference basis text: L. F. Smith, 1968

Editing of the digital edition: Linda Spinazzè


7. epitaphium Hilarionis Veronensis

Flere libet Monachum quem vos fovistis in antro

      Libethridum, Musae, nectare et ambrosia.

Aeque vos cantu ac fidibus praeverterat omnes,

      Certabat priscis et pietate viris.

5

Hauserat ille simul Graiam Latiamque Minervam

      Eloquio suavis nec gravitate minor.

Dum petit Aegyptum, Ioniis demergitur undis,

      Funeris exequiis sarcophagoque caret.