Francesco Patrizi epigrammata, 5

Testo base di riferimento: L. F. Smith, 1968

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


5. Polymnia musam rogat quis praestantior
status sit, regni an reipublicae

Quis feret ambiguam, dilecta Polymnia, palmam?

      Regis munus erit, dic mihi, seu populi?

Regis munus erit. Nam sic dixere sorores,

      Sic cecinit Phoebus, Pallas et ipsa docet.

5

Quis tamen inveniat, cui constent omnia, regem,

      Discipulus magni qui velit esse Iovis?

Dic, age, Quis populum concordem viderit unquam?

      Imperio patres, plebs levitate furit.

Expediunt virgas illi saevasque secures,

10

      Haec fugit et verbis conciliata redit.

Incustoditas si quando invadit habenas,

      Saevitia victi cedite, Laestrygones.

Optima res populi quam virtus regia firmat,

      Sed bona quam populus sedulitate gerit.