Francesco Patrizi epigrammata, 4

Reference basis text: L. F. Smith, 1968

Editing of the digital edition: Linda Spinazzè


4. ad librum suum de Institutione
Reipublicae quem Senam mittit

I, liber, in patriam, Senamque revise Camilli,

      Cui Senonum clades Martia signa dedit.

Si quis in occursu "Quotus es?, " tibi dicit, "et unde?"

      Musarum numero te refer esse parem

5

Et Caietano nuper de littore missum

      Munera Patricii, dogmata prisca dare.

Quaere iter ad fontem Phoebo Musisque sacratum,

      Quo non Castalii gratior unda fuit.

Est in conspectu geminos enixa Quirinos

10

      Ilia, marmorei nobile fontis opus.

Illic purpureos flores, imbremque rosarum

      Sparge, sed in viridi caespite tura dabis.

Tum patera est libanda meri, poscendaque nympha

      Vt tibi det latices sumere posse sacros.

15

Si peregrina tibi fuerint, seu barbara verba,

      Numen aquae in melius vertere posse dabit.