Francesco Patrizi epigrammata, 3

Reference basis text: L. F. Smith, 1968

Editing of the digital edition: Linda Spinazzè


3. ad se ipsum pro dimissione librorum suorum
de Institutione Rei Publicae

Iam modo contritos, Patrici, dimitte libellos,

      Qui nequeunt ultra verba severa pati.

Nunc illos pumex, nunc saeva novacula radit

      Aut acies cultri laedit acuta nimis.

5

Nunc liquata magis maculat per levia currens

      Sepia, nunc turpes inseris ipse notas.

Sit satis, heu, miseris finem praescribe lituris

      Nec poteris cunctis, crede, placere viris.

Sat tibi si docti laudant, si quisque sororum

10

      Thespiadum cultor haec probat atque legit.

Desine nunc curis rabidis incessere mentem

      Atque manu missos iam decet esse libros.

Quam melius fuerit resides proscindere campos

      Protinus et chartis consenuisse novis.

15

Res populi tecum totidem servata per annos

      Delituit. Valeat sitque revisa satis.

Linque suae sorti, volitet dimissa per orbem,

      Optatum felix experiatur iter.