Francesco Patrizi epigrammata, 2

Reference basis text: L. F. Smith, 1968

Editing of the digital edition: Linda Spinazzè


2. de libro suo de Institutione Reipublicae

Aequantem paribus Musarum nomina libris

      Rem populi scripsi, mentis et artis opus.

Illuc congessi quicquid vigilare per annos

      Sex potui et Grais mixta Latina dedi.

5

Nunc taceo, postquam non est qui munera donet

      Et mihi pro triplici gratia nulla redit.

Perdimus impensam, cantabat psittacus olim.

      Hanc ego ne perdam conticuisse iuvat.