Anonimo genovese carmina, 10

Testo base di riferimento: J. Nicolas, 1994

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


10. de utilitate et condicione nostra

Cum sis, omnis caro, fenum

Et post fenum fiat cenum,

Homo, quid extoleris?

Cerne quid es et quid eris:

5

Modo flos es, sed verteris

In favilam cineris.

Terram teris, terram geris

Et in terram reverteris,

Qui de terra sumeris.

10

Homo, ditus es ab ymo:

Cito transis, quia fumo

Similis efficeris,

Numquam sub eodem statu

Permanens dum sub rotatu

15

Vite huius volveris.

Per etatum incrementa

Ymo magis detrimenta

Ad non esse traheris.

Sicut umbra con declinat,

20

Vita fugit et festinat:

Claudit meta funeris.

O sors gravis, o sors dura,

O lex dira, quam natura

Promulgavit miseris!

25

Homo natus con merore,

Vitam ducis cum labore

Et cum metu moreris.

Ergo si sis qualitatem

Tue sortis, voluptatem

30

Cernis quare sequeris?

Memento te moriturum

Et post mortem id mesurum

Quod hic seminaveris.