6. idem Nicolao Vicoli fecit epithaphia
Parnasi antistes, Phoebi venerande sacerdos,
Musarum interpres, hic, Nicolae, iaces.
At non exiguo tegitur tua fama sepulchro:
Terminat Italiane finibus illa quidem.
5
Ecquid ubi aspicies Nicolai nomina, lector,
Deesse viro, laudes forte querere suas?
Ne quaeras quod habet, numquam sine laude ferentur
Et studia et mores et benefacta viri.
Scrutator veterum studiorum, Nicole, cultor,
10
Hospes amicitiae, semper amate bonis,
Hic te, defunctum curis mortalibus atque
Confectum senio, patria terra tegit.
Qui priscas artis longo revocavit ab aevo,
Qui studia et mores, hac requiescit humo.
15
Expectas nomen Nicolai? An protinus ipso
De titulo nosti, nomina si sileant?
"Qui colitis sacros fontis veterumque reperta,
Este mei memores: nam meruisse iuvat.
Tusco me genuit celebris Florentia patre
20
Et Nicolaus eram, Nicola progenies".
Hoc tegitur saxo Nicolaus, Nicola proles:
Cuius ope Lacio lingua latina redit,
Cui pudor ingenuus mentemque animumque sacrarat
Iusticiaeque soror, non violata fides.
25
Musarum antistes, studiorum candide iudex,
Hic, Nicolae, iaces, Nicola progenies.
Ecquid apud superos curae est (si talia tangunt
Caelestis aminas) lingua latina tibi?
Parnasi antistes, Phoebi venerande sacerdos,
30
Hospes amiciciae, semper amate bonis,
Scrutator veterum studiorum, cultor honesti,
Musarum interpres, hic, Nicolae, iaces.