Gregorio Correr carmina, 1

Reference basis text: A. Onorato, 1991

Editing of the digital edition: N. Ruzzenenti


1. carmen bucolicon Gregorii Corrarii Veneti.
Huic aeglogae titulus Lycidas.
imitatur Corydonem Virgilii

Pastoris Lycidae duros referemus amores

Et quibus infoelix, Musa solante dolorem,

Multa super puero demens plorabat Iolla,

Carminibus cum nil misero sperare liceret.

5

Nam neque quid pueri mentem placaret Iollae,

Qua prece, quo cantu, quo carmine posset, habebat.

Crudelis puer ille, quidam crudelior illo

Durus amor qui te glacies et frigoria cogit

Saeva pati: dignus cui mitior esset Iollas,

10

Aut si non poterat, tu saltem sanior esses.

Ha, miserande puer, quae te dementia coepit!

Tu, veniente die, formosum tristis Iollam,

Tu, labente, canis; solusque in montibus erras.

Ille nihil cactus, nil te et tua carmina curat;

15

Nec magis assiduo fletu placatur Iollas

Quam placare lupos soliti balatibus agni.

Ergo te talis iactantem carmine voces

Audivere lacus longe et misurata labores

Silva tuos, dum Benaci prope fulmina defles.

20

Vos, nemora et silvae, vlucres audite feraeque

Quod queritur Lycidas: scopulis nam durius istis,

Durius et rigida quercu formosus Iollas

Pectus habet, foetaque idem est immanior ursa.

Nunc etiam pecudes stabulisque armenta tenentur,

25

Nunc volucres nidos quaerunt, animalia silvas.

Torpet terra gelu, torpescunt fulmina passim,

Montesque et pariter villarum culmina canent

Et saevus silva Boreas circumsonat omni,

Dum tua per glacies vestigia denique lustro.

30

Ne peream, miserere, precor; tibi brachia supplex

Et victas tibi dedo manus: miserere precantis.

Me formosa Thetis, me dorica Phillis amabat,

Muneraque assuerant plenis afferre canistris:

Altera purpureas uvas atque altera bacchas.

35

Te propter, formose puer, ego Phillida liqui,

Rustica visa Thetis, sordenscunt dona canistris.

O quociens, Lycidas, Lycidas non esse videtur!

Nam neque que quondam fessum mulcere solebant,

Flumina delectant summis labentia ripis,

40

Nec ver floriferum nemorumque in vallibus umbrae;

Carmina nulla placent, odio est mihi fistola quam tu

Mirabare puer, teneris quam saepe labellis

Aptavi et digitos puerilis ordine movi

Ipse puer. Nam nostra tuis haud discrepat annis

45

Multum aetas: ambo soliti prope flumina Mellae

Lanigeros servare greges hirtasque capellas,

Ambo domum prima pariter sub nocte reverti

Cantantes. Tutum Lycida comitante solebas

Dicere te: que nunc coeperunt tedia nostri?

50

Sunt mihi tercentum nitidi sub matribus agni,

Qui candore nives superant, qui vellere cignos,

Quorum de numero forma praestante gemellos

Ipse duos, formose puer, tibi munera servo.

Sunt totidem nobis foelices ubere vaccae.

55

Quid referam toto pascentis monte capellas?

Omnia que nostri? Sum fama clarus et arte:

Seu calamis certare iuvat seu voce, peritus

Dicor, et a magno solus Cordone secundus,

Qui rigidas poterat deducere montibus ornos,

60

Et fidibus mulcere tygres, mulcere leones.

Ille et formosum cantu placavit Alexim.

Foelix qui tantum potuti sperare canendo!

O formose puer, nimium ne fide inventa!

Vidi ego florentis ferulas durescere libro

65

Paulatim et putris ramos praebere securi.

Praetereunt menses: vitulos sub matribus ipse

Crescere et armenti parvo post tempore vidi

Esse duces. Heu! Cur Lycidam, quem primum accire solebant

Pastores, ubi faesta dies in gramine ludos

70

Et pastoralis suadebat tibia saltus.

Idem ego dicebar, nisi tu formosior esses,

Pulchrior ante omnis (hem!). Quid placuisse iuvabit?

Vt segetes ignis, ut vitis bruma novellas,

Vrit amor Lycidam; nec tu misereris, Iolla.

75

Saltibus ideis confixa cerva sagitta

Quaerit opem silvae et noti medicaminis herbam.

Te Lycidas, o Iolla, sui medicina doloris

Nota nimis; misero modo sit tibi cura mederi.

Desine iam, Lycida, flecti sperare precando:

80

Non magis assiduo fletu placatur Iollas,

Quam placare lupos soliti balatibus agni.

Ibo, ibo, non me gelidis labentia ripis

Flumina, non montes, non me tardabit euntem

Saeva maris facies; scythicas durare pruinas

85

Cerum est, aut contra nascentem visere solem

Auroramque sequi. Vastis regionibus exul:

Ante tamen stabulis ignes inducete nostris

Spesque meas, olim teneros cum matribus agnos,

Vrere. Tu procul hec victor spectabis, Iolla.

90

Ha Lycida, Lycida, quae te dementia coepit!

Parce, puer, stabulis: nam te discedere durus

Nollet amor, vel, si discedas, pone sequetur,

Tecum erit et paribus figet vestigia plantis.

Hec Lycidas. Tali resonabant carmine ripae,

95

Donec eum vesper campis discendere tristem

Iussit et obscuro processit serus Olimpo.