1. Hugo ad Lovatum
Si vestri genium nostra ditione tenerem,
Atque suum possem iugulum pandere falce,
Sic anime quoniam generose struxerit arcem,
Que timet incursus hostiles impetus, omnis
5
Quamque ferit ventusque quatit, modicamque quietem
Morbus habere sinit; iuro quod Iuppiter, astra
Qui regit altitonans cum coniuge, colla tueri
Vix queat illius, viridi quin terque ligati
Prepetis ad caudam truncari rupta iuberem.
10
Spiritus, hercle, tuus robusto corpore claudi
Dignus erat, proprias quo posses promere vires,
Anxietate carens, morbique resistere marti.
O procul a nobis scirem pulsare dolores
Ac servare tuum luibus sanum corpus, amice!
15
Ilia quippe tui semper sine cladibus essent
Floreretque viri virtus sanissima tanti.
Id queo dumtaxat sublimes voce sodalem
Solicitare deos, ut sanum corpore servent
Dilectumque mihi fraterno more Lovatum;
20
Vt paciens sufferre velit quodcumque deorum
Numina prestiterint; solita pietate misertus,
Quo deus ignoscat tabem quoque tollat ab illo.
Ac recolat natura sagax virtutibus addit
Quod super vitium tribuit cum commoda cuique,
25
Dapsilis illa mali confert incommoda plura.
Te deus ornavit multis virtutibus, altum
Ingeniumque dedit, posuitque sub ordine miro
Plurimaque vobis impendit dona Minerva;
Corporea specie vulgo quoque dives haberis;
30
Sed fragilis quivis tua scindit carbasa flatus.
Parce dolere nimis, aversis prospera pensans;
Nec peregrinus agas languens tellure forensi
Atque tuum prefer lucris et corpus honori.
Mollius, ut fertur, nostri sub tecta iacemus,
35
Gratior ac reliquis uxoria dextera servit.
Suscipe metra tuus que destinat Vgo, Lovate,
Ipse cupit quantum seque valere: vale.