Maffeo Vegio epigrammata 2, 50

Testo base di riferimento: Nicolle Lopomo, 2010/2012

Cura dell'edizione digitale: K. Škraban, 2020


50. IN MVRES

Quid tantum rapido, mures, mihi dente nocetis?

      Qua merui culpa laedier ipse mea?

Cur mihi, turba, noces, furaxque rapaxque voraxque,

      Quae nigra et nigro turba Charonte sata es?

5

Cur mihi nec vestis, cur nec mihi tuta suppellex,

      Cur nihil illesum, turba proterva, sinis?

Cur audes sacros etiam laniare libellos,

      Sacra etiam quae sunt numina picta mihi?

Non satis haec? Quid adhuc audes contingere noctu

10

      Et loculos tristi rodere dente meos?

Stulta (feram iam te) non furax turba rapaxque,

      Stultitia quicquam stultius estne tua?

Vt rapias nummos, loculorum vincula rodis:

      Ditari nostro scilicet aere putas.

15

Scilicet aere putas nostro ditarier ergo:

      Si sic cuncta sapis, quam male cuncta sapis!

An mea quam vacua est nescis, quam copia inanis,

      Quam plenum est vacuum, plenum et inane meum?

Quaere alios, si te dirus trahit ardor habendi,

20

      Si te nummorum dira cupido trahit.

Quaere alios, quibus est aeris praelarga facultas,

      Quis cumulatarum grandis acervus opum est.

Nil mihi enim praeter securae dulcia vitae

      Dona, nihil praeter otia grata mihi est.

25

Me sine, ni forsan securae dulcia vitae

      Dona, nisi invideas otia grata mihi.

Sed non eripies, neque dente haec dulcia rodes

      Dona, opibus quae sunt dulcia dona magis.

Non mihi conservant loculi, non haec mihi condunt:

30

      Quem nescis, alio haec sunt mihi salva loco.

Laetus ego medios ibo tutusque per hostes:

      Tutus ego terra, tutus egoque mari;

Nec mihi qui rapiant fures hostesque timescam,

      Qui populent gazas divitiasque meas,

35

Atque ego, si libeat, medios saltabo per hostes;

      Si libeat, laeta carmina voce feram.

Dives ego tantis opibusque bonisque potitus,

      Quas quoque prae Croesi crassi opibusque feram.

At tu, turba rapax, loculos ne iam mihi rode

40

      Ammodo: quod rodas, nil nisi ventus ibi est.

Rode, age, si vento, vacua si pasceris aura:

      Est seges, est horum copia longa mihi!

Quin potius - si te dirus trahit ardor habendi,

      Si te nummorum dira cupido trahit -

45

Quaere alios, quibus est aeris praelarga facultas,

      Quis cumulatarum grandis acervus opum est!