Maffeo Vegio epigrammata 2, 47

Testo base di riferimento: Nicolle Lopomo, 2010/2012

Cura dell'edizione digitale: K. Škraban, 2020


47. IN PONTICVM

Pontice, dux belli es: sanctos ne sperne poetas!

      Nam vatum compar est ratio atque ducum.

Ante omnes magno sub prisca aetate fuerunt

      In pretio vates, in pretioque duces:

5

Quae fuerat bellis, eadem quoque gloria Musis;

      Gloria par vatum, gloria parque ducum.

Ornabat solos insignis laurea vates,

      Ornabat solos laurus honora duces.

Inter praelustres vatumque ducumque triumphos

10

      Frons sacra quae palmae signa referret erat.

Sed quae digna magis lauro quam bellica facta

      Quae gerat hic dextra, quae canat ille lyra?

In fera bella duces semper duxere poetas,

      Et gestum sacro nil sine vate fuit:

15

Scipiadae claris interfuit Ennius armis,

      Tuncque sacro gestum nil sine vate fuit.