Maffeo Vegio epigrammata 2, 32

Testo base di riferimento: Nicolle Lopomo, 2010/2012

Cura dell'edizione digitale: K. Škraban, 2020


32. EPITAPHIVM CYLLARI EQVI

Inter cornipedes qui praestantissimus olim

      Extabas, dira, Cyllare, morte iaces,

Qui poteras validos prae viribus ire leones,

      Qui prae veloces cursibus ire Notos,

5

Quem poterat forma coniunx Minoia amare,

      Cuius erat Phoebi digna quadriga iugo.

Flevit herum quondam, positis insignibus, Aethon;

      Te tuus at contra, Cyllare, flevit herus.

Heu, tua fleta gravi passim sunt funera questu;

10

      Heu, tua sunt luctu funera fleta gravi!

Sed te praecipue tenerorum flevit amantum

      Turba: fuit lacrimis mors tua digna suis,

Quippe quia in cupido te vivere semper amore,

      Inque etiam cupido iuvit amore mori:

15

Et te semper amor viventem dirus adussit,

      Decedentem etiam dirus adussit amor.

Nox erat et sotias, ut deflagrare solebas,

      Tondentes campi gramina poscis equas.

Ecce inimica ruit rapidorum turba luporum,

20

      Dentibus hinc, duro pugna fit inde pede.

Post mille at demum morsus, post vulnera mille,

      Seminecis quamvis, effugis ipse tamen.

Exesa nervi tales in clune patebant,

      Distenti quales in resonante lyra.

25

Et tibi certa tamen fuerat spesque optima curae;

      At rursum sotias, improbe, poscis equas.

Torque homines, torque et superos; animalia mitte

      Caetera, mitte ipsos, dire Cupido, greges!

Dire Cupido, tua est quam longa et lata potestas!

30

      Iam sunt imperio subdita cuncta tuo.

Tu facis ut, paene extinctus, petat agmen equarum

      Cyllarus, ut vitae nil sibi cura suae.

Inter equas igitur fudisti e corpore vitam,

      Cyllare: sic fera te, teque peremit amor.